PL 116, col. 94

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

quidem, velut ad muniendum sensum tuum,
testimonia de Scripturis, sed incongruenter, et
non eo sensu quo ibi posita sunt. Velut est illud:
« Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo. »
Et illud, quod non de generali perditione
impiorum, ut tu posuisti, sed proprie de miseria et
calamitate infidelium Judaeorum in Deuteronomio
dicitur: « Et sicut laetatus est Dominus super vos,
benefaciens vobis, vosque multiplicans; sic laetabitur
disperdens vos atque subvertens. » Sed grandi
et pia consideratione indiget, ut qualitercunque cogitetur
risus et subsannatio Dei in interitu perditorum,
et laetitia sive exsultatio, non solum in profectu
rectorum, sed etiam in subversione pravorum,
qui, ut supra ostensum est, in nullius morte, in nullius

perditione laetatur, nec aliquem perire velle se
jurat, quia nullius interitum velut inimicus creaturae
suae desiderat, sed in eis qui pereunt, tantummodo
finem malitiae et ordinem ac retributionem justitiae
diligit. Sic itaque in interitu impiorum et iniquorum
ridebit et subsannabit, cum eorum superbiam
et contemptum digna punitione humilians
atque condemnans, omnem creaturae vanitatem et
elationem adversus Creatorem irrisione et subsannatione
dignam esse monstrabit. Unde et divina eadem
verba posita sunt, ut non diceret, de interitu
vestro: scilicet non pro illo, sed in illo; id est, non
pro illis qui sua culpa perierunt, sed quia in eorum
justa perditione, in contemplatione rationalis et
beatae creaturae, laus accrescet et gloria Creatoris,

exsultante omni electa creatura, non in tormentis
miserorum, sed in aequitate et veritate judiciorum
divinorum. Quod etiam in praesenti saeculo animabus
sanctorum conceditur, dicente Psalmista: « Exsultaverunt
filiae Judae propter judicia tua, Domine. »
Non ergo propter perditionem cujusquam,
sed propter divinae aequitatis justitiam. Hoc sensu
accipi potest et illud: « Laetabitur justus cum viderit
vindictam. » Et illud in Salomone: « Et in perditione
impiorum erit laudatio. » Laetatur autem
omnipotens Deus, vel benefaciens justis, vel mala
retribuens pravis. Non quod ipse diversa affectatione
mutetur atque varietur, cujus gaudere, sicut et esse,
aeternum atque incommutabile est, apud quem non

est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Sed sicut Spiritus Patris dicitur loqui in eis quos
loquentes facit, quos ad testificationem veritatis instruit
et informat: qui etiam postulare pro sanctis,
et gemere ac desiderare dicitur, quia eis quos repleverit
affectum postulandi et gemendi et desiderandi
inspirat. Ita et ipse laetatur in sanctis in quibus
habitare dignatur, quia eos proculdubio laetantes
facit, sive in donis gratiae quae largitur piis, sive
in judiciis et aequitatibus, quibus impios punit. Pro
quibus etsi humano affectu, sicut Apostolus dicit de
se, tanquam homines contristantur, tamen divino
Spiritu regente atque illustrante, justa Dei judicia
laudare et glorificare non cessant. Cum igitur tam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.