PL 119, col. 11

Liber de electionibus episcoporum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

Manifestum est omnibus qui in Ecclesia Dei sacerdotale
officium administrant, quae sunt illa quae
in ordinatione episcopali, et sacrorum canonum
auctoritas, et consuetudo ecclesiastica, juxta dispositionem
divinae legis et traditionem apostolicam
jubeat observari. Videlicet ut pastore defuncto, et
sede vacante, unus de clero Ecclesiae, quem communis
et concors ejusdem cleri et totius plebis consensus
elegerit, et publico decreto celebriter ac solemniter
designaverit, legitimo episcoporum numero
consecratus, locum decedentis antistitis rite valeat
obtinere; nec dubitetur divino judicio et dispositione
firmatum, quod ab Ecclesia Dei tam sancto ordine et
legitima observatione fuerit celebratum.
II.
Haec sunt quae et in Conciliis Patrum, et in

decretis apostolicae sedis pontificum statuta reperiuntur,
et ab Ecclesia Christi et initio comprobata
reperiuntur, et comprobantur. Unde et beatus martyr
Cyprianus de sancto Cornelio urbis Romae pontifice,
cum episcopatum ejus adversus quosdam superbos
et invidos calumniatores defenderet, haec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.