PL 119, col. 1136

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilectae
filiae TEUTBERGAE gloriosissimae reginae.
Epistolam suggestionis tuae praesulatui nostro deferentibus
legatis tuis missam suscepimus, et quod
nihil ipsa litteris, quam quod illi verbis indicaverit,

evidenter agnovimus. Verum in utroque obstupefacti
pariter et mirati sumus, atque tam repente styli et
petitionis mutata verba considerantes, nihil tale te
nobis intimasse quoquo tempore recoluimus. Sed
quid nobis talia scribis et suggeris, cum nos te nobis
haec et scripturam et suggesturam longe ante
praescierimus? Verum cum ad relationem omnium
pene insignium personarum, quae in Gallicanis et
Germanicis regionibus consistunt, mentis inflectimus
oculos, multum inter se distare conspicimus,
quod ipsa nunc duntaxat significas, et quod illi quotidie
propemodum verbis et apicibus innuunt. Omnes
enim te irremotam afflictionem, intelorabilem oppressionem,
nimiamque violentiam pati testantur.
Tu autem his contraria suggerens, nullo cogente,

sponte ac libenter a regia dignitate exui te velle ac
optare fateris, et caetera, quae illi quidem aliter tu
vero aliter prosecuta esse dignosceris. Ita ut omnium
assertionibus legitime a Lothario rege admissa,
inique deinde accusata, post haec purgata, deinceps
denuo repulsa, postremo decreto nostro jure
recepta dicaris: tu autem his omnibus contraria
nunc effecta, et tuae ipsius oblita professionis, nescio
quae frivola fatearis, quae videlicet nolumus exaggerare,
quia nolumus supervacue laborare. Intelleximus
tamen eum qui nocuit sanctae Dei Ecclesiae,
nocere adhuc, et qui in sordibus erat, sordescere
adhuc. Intelleximus, inquam, jumenta in stercore
suo proposuisse putrescere, et cui non sufficit solum
adulterium perpetrasse, et falsitatis praestigia ac

iniquitatis adinventiones in funiculo vanitatis contraxisse,
apposuit ut etiam animas hominum perjurii
laqueis irretitas in extremum praecipitaret exitium.
Sed quid mirum, si paucorum animabus per
perjurium acquisivit interitum, qui in sublimi positus
per exemplum suae moechiae tot hominum millia
in perditionis chaos demersit? Illud tamen quod
Waldradae perhibes testimonium, dicens eam fuisse
legitimam uxorem Lotharii, frustra conaris astruere,
quondoquidem tuo nullo prorsus hinc testimonio
quis indigeat: cum magis nos ita sentiamus quod
justum est, et ita intelligamus quod aequum existit,
ut te etiam reprobata, etiam mortua, Lotharius nullis
legibus, nullis sine sui discrimine regulis, Waldradam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.