PL 119, col. 1137
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
moecham in uxorem unquam permitteretur
assumere. Utrum ergo Waldrada legitima fuerit aliquando
conjux, Ecclesia Dei satisfactione tua non
eget. Unum tamen scito, quoniam nec nos, nec eadem
sancta Ecclesia, Deo auctore, qui adulteros judicabit,
Lotharium, si Waldradam quandoque resumpserit,
etiam te ut praetulimus decendente, dimittet
omnibus modis impunitum. Illud vero quod
dicis, Romam te velle venire, nobisque passiones et
quaedam secreta tui pectoris reserare; fieri non convenit,
quoniam et securitas itineris quam praetendis,
nulla est, et quandiu Waldrada ita Lothario juxta
posita est, ab illo quoquam te discedere non permittimus.
Dum enim tu discesseris, illa recipi procul
dubio creditur, et in longinquitate tua ipsa confestim
admittitur. Quod autem sterilis, ut asseris, permanere
dignosceris, non hoc corporis infecunditas, sed
viri facit iniquitas: quamvis Deo fecundante legamus,
quoniam sterilis peperit plurimos, et quae multos
habebat filios, infirmata est [(I Reg. II)]
. Perhibes etiam,
quod matrimonium inter vos non divinitus fuerit
ordinatum, et idcirco permanere non possit: quoniam omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus
coelestis, eradicabitur
[(Matth. XV)]
. Sed recole quia
vineam Deus plantavit, quam exspectavit juxta Isaiam
ut faceret uvas, fecit autem labruscas
[(Isa. V)]
, et
quae secundum Jeremiam conversa est in amaritudinem
vitis alienae
[(Jer. II)]
. Deus ergo plantavit matrimonium
vestrum: sed conjugis tui vitio conversum
est in amaritudinem: et dum exspectatum est
ut faceret uvas, fecit, heu! labruscas, vel etiam spinas.
Sed haec quidem ex innumeris epistolae tuae
sola commemorare libuit. Caeterum quis ignorat haec
te multis pressuris subactam depromere, ac innumeris
malis attritam proferre, cum etiam, ut prediximus,
omnes religiosi et clari Galliarum et Germaniae
viri haec ita se habere frequenti relatione
testentur, adeo ut haec te nobis scripturam fore
ante multum temporis agnoverimus? Sed his omissis,
hortamur te, ac vehementer admonemus, ut ipsa
tibimet manum non inferas, nec mortis fomitem generes.
Melius quippe tibi est, ut veritatem loquentem
alius te occidat, quam tu te ipsam mendacium dicens
interimas. Sta igitur intrepida atque constans,
et mortem, quam quoquomodo semel experiri debes,
praecipue pro veritate sustinere ne paveas. Quoniam
cum Christus sit veritas, quisquis pro veritate
moritur, pro Christo procul dubio moritur, pro qua
videlicet et Joannes occisus Baptista martyrium
sumpsisse dignoscitur. Quod si ille proximi justitiam
loquens interficitur: quanto potius tu Dei justitiam
loquens, et de veritate tua testificans, nullius mortis
formidare debes exitium? Beati enim qui persecutionem
patiuntur propter justitiam
[(Matth. V)]
, non
solum alterius, sed et suam. Verum nos hanc confessionem
tuam, quam non voluntas, sed vis extorsit,
nequaquam pro confessione recipimus: nec permittimus
tantum vitium radices extendere, quod nisi
evulsum intime fuerit, ad multorum perniciem potest