PL 119, col. 1138

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

accrescere. Denique si hoc licet, omnes viri
possunt, quas jure sortiti sunt feminas, si has odio
habuerint, diversis afflictionibus macerare, et quod
legitime non fuerint assumptae, fateri cogere: quin
etiam, ut mortale crimen contra se dicant, illatis intolerabilibus
poenis compellere. Quis enim magis
nocere valet, quam civilis hostis? vel quis amplius
laedere poterit, quam uxorem maritus? Sed nos tales
fraudes praecavere debemus, et ne proficiant, in ipso
novitatis earum principio detruncare. Nec tamen
putamus Lotharium, virum videlicet tuum, in tantam
sui perniciem devolvendum, ut vitae tuae insidiari
quocunque modo consentiat, cum non sibi vel
regno suo minus quam tibi, si ad hoc tam immane
piaculum dilapsus esset, acquireret omnino dispendium.

Siquidem tu, quantum humanus intellectus
sufficit invenire, non solum innoxia saepe comprobata
es, verum et Ecclesiae semper auxilium provocasse
dignosceris. Insuper et sancti apostolorum
principis praesidium refugiumque petisti. Unde sedes
apostolica tuam causam coepit discutere, et speciali
quidquid quaestionis emersisset judicio suo reservare
proposuit. Quamobrem quisquis contra te agit, non
solum Ecclesiam Dei graviter laedit, verum etiam
sedem apostolicam de cujus judicio non licet retractari,
vehementer adversus se commovere convincitur.
Sane si tu Romam venire disponis, et licentiam
proficiscendi a conjuge tuo adipisci vis; nos e contra
multo magis exhortamur, ut suadere modis omnibus
eidem viro tuo procures, quatenus prius securitatem
tibi certissimam tribuat, qua fretra nusquam

metuas te per hominem aliquid incidere laesionis.
Quod omnino non provenire poterit, nisi Waldrada
prius Romam mittatur, et de ea quod conveniens sit
diffiniatur; et ita demum talis immunitatis certitudo
subsequatur, ut tu nec veniens, nec commorans, nec
hinc rediens aliquod patiaris incommodum. Quod si
renuit ad repellendam a se sinistram opinionem agere,
cessa, et ne talibus fraudis insidiis acquiescas
omnino praecave. Callide quippe tam ille, quam satellites
ejus, te decipere moliuntur, et versutae suae
tergiversationis pedicis supplantare procul dubio
machinantur. Porro si amore pudicitiae, ut asseris,
solutionem matrimonii quaeris, hanc tibi nullo pacto
noveris tribuendam, nisi vir tuus eamdem pudicitiam

non ficte sectatus exstiterit. Denique ut cum beato
Gregorio papa dicatur, si continentiam, quam vir
appetit, uxor non sequitur, aut quam uxor appetit,
vir recusat, dividi conjugium non licet: quia scriptum
est: Mulier sui corporis potestatem non habet,
sed vir; et vir sui corporis potestatem non habet, sed
mulier [(I Cor. VII)]
. Optamus gloriam tuam in Christo
nunc et semper bene valere, dilectissima filia.
Data IX Kalendas Februarii indictione XV.
[(Anno 867.)] CXLVII. AD EPISCOPOS IN REGNO LOTHARII CONSTITUTOS. De Waldradae excommunicatione tertio jam scribit: notat illorum desidiam, et referri ad se jubet, an Lotharius cum Theutberga conversetur, et quomodo eam tractet. [Apud Mansi, ibid. ]

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.