PL 119, col. 1139
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, sanctissimis
et reverentissimis confratribus nostris, archiepiscopis
et episcopis in regno Lotharii regis Ecclesiam
Dei gubernantibus.
Optaremus tandem aliquando securi de correctione
Lotharii regis effecti, ad alia ecclesiasticarum
dispositionum negotia stylum protendere. Sed nec
peccata consummata ipsius, quae mortem generant,
utcunque permittunt, nec studium vestrum, quo finem
tantum scelus accipiat, ita vigilanter ac episcopaliter
adversus id saltem nobiscum decertando
fervorem justitiae demonstrat. Quapropter attonite
satis cor vestrum non solum miramur, sed et deflemus.
Quis enim non lugeat tantam linguae desidiam?
tam remissas negligentiae manus? quando inter tot
pastorum custodias, nec lupi gregi non parcentis
insidiae praecaventur, nec leonis aditus quaerentis
quem devoret excluduntur. Et certe cum unumquemque
Christianum zelus Dei comedere debeat, multo
magis vos eodem zelo uti oportuit, qui ejusdem
sanctae domus, utinam non ad majus periculum vestrum,
eminentiorem gradum estis et ordinem consecuti.
Sed his praelibatis, ecce tertio nunc vobis
omnibus esse Waldradam, filiae nostrae Theutbergae
reginae inquissimam aemulam, consortio Christianorum
et communione privatam nostris epistolis indicamus.
Denique postquam imminentia missi nostri,
sicut ipsi nostis, Lotharius Waldrada repulsa
Theutbergae reginae conjugi suae obedienter sese
restituit, et praestiti sacramenti satisfactione certissima
finem sceleri dedisse merito credi poterat:
statutum est, ut tanto fieret ab eodem rege Waldrada
remotior, quanto antiqui hostis calliditas talibus
non deesse convincitur. Statutum est etiam, ut ipsa
mulier in Italia interim remorata, nostrae praestolaretur
censurae tenorem: et si hanc Romam venire
necessarium duceremus, incunctanter occurreret:
quatenus coram nobis consistens, aut se si posset
innoxiam exhiberet, aut commissum confessa misericordiam
impetraret. At illa in Italiam quidem
licet coacta venit: Romam vero mentis obstinatione
victa proficisci despexit. Imo tanquam irreprehensibilis
conscientiae retro conversa in provinciam properandi
gressum protendit. Quo audito, intelleximus
eam flagitium suum nulla velle correctione terminari,
nec proprium vulnus ulla desiderare subsequente
medela curari. Quapropter sententiam in
eam excommunicationis, usque ad correctionem, et
idoneam nostram et totius ecclesiae satisfactionem,
protulimus. Nam quantum sit ipsa cunctis severius
punienda, in hoc certum est demonstrari, quod rex