PL 119, col. 1141

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

de gradibus suis minus in finem, quam volunt, exsultent.
Praeterea si quis, ut fama mentitur, aestimat
nos Waldradae in Galliam remeandi licentiam dedisse,
vel si qui sunt, ad quorum notitiam epistolae
nostrae propter occultationem earum non pervenerunt,
si scire non recusant quae super hujusmodi
negotio nostra fuerit immota semper intentio, Chritianum
et Waltarium comites interrogent, quos Romam,
licet non uno eodemque, tamen continuato
tempore venientes, non solum ut Lotharius, quatenus
a pravitate tandem cessaret, jugiter admoneretur,
hortati sumus: verum etiam eis, quia Waldrada erat
excommunicata multipliciter intimavimus, pro eo
scilicet, quia impoenitens permanere proponens, a
nobis salutis suae remedium ad limina veniens apostolorum,

ut statutum fuerat, minime postulaverit.
In quo considerandum est, quia si idcirco potissimum
per nos Waldrada mulctata est, quoniam coeptum
salutiferum iter non perfecit, quomodo ut retro
rediret nostram licentiam habere valuerit, ignoramus.
Sed ad vos nunc nobis, fratres charissimi,
sermo est, et ad vestrae beatitudinis reverentiam
noster stylus dirigitur: quatenus si adeo [ edit. Rom.,
a Deo] zelus vester non accenditur, ut Phinees imitari
videatur, videlicet ut quod ille materiali, vos
exerceatis gladio spirituali, saltem Nathan, Eliam,
caeterosque prophetas, qui delinquentes reges salubriter
corripuerunt, aemulatione sacerdotali, seu
pastorali sollicitudine revocare non renuat. Nam
etsi quondam Elias, infirmitate victus humana, furorem

principis fugit, sed et scelera ejus saepe redarguit,
et impavidus exprobravit. Similiter et iste
beatus pastor Ecclesiae Petrus, qui prius quidem ad
unius mulierculae vocem, fragilitate superatus et
ipse humana, quod est divina gestum dispensatione,
dum mori timuit, auctorem vitae negavit: post acceptum
sancti Spiritus donum, cujus partem et vobis
inesse non immerito credimus, adeo etiam post
minas, post caedes, vires principum pressit, ut merito
in igneis linguis Spiritum sanctum accepisse
probetur. Nimirum qui quos replevit ardentes, fecit
pariter et loquentes, necnon et flamma divini zeli,
atque suorum mirabilium verborum facibus corda
principum mundi accedentes. Et revera quis infirmabatur,
et illi non infirmabantur? quis scandalizabatur,

et illi non urebantur? Sed ne diutius immoremur,
verbis vos solum jam nunc ipsius apostolorum
principis convenire curamus, et quod ille presbyteros
alloquens prosecutus est, ad vos multo magis
pertinere colligite; et quale malum sit adulterium,
vel quid vos maneat, si studiosi vel si desides fueritis
inventi, ex sermone illius, qui per B. Clementem
recitatur, attendite, ait enim: Et quid in omnibus
peccatis adulterio gravius? secundum namque
in poenis obtinet locum: quoniam quidem primum
habent illi qui aberrant a Deo, etiamsi sobrie
vixerint. Propter quod vos, o presbyteri, Ecclesiam
excolite, et adornate sponsam Christi ad pudicitiam.
Sponsam autem dico omnem Ecclesiae Christi congregationem:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.