PL 119, col. 1142
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
quae si pudica inventa fuerit a sponso
suo, ingentibus ab eo donis et muneribus honorabitur,
et vos, velut ministri sponsae et amici sponsi,
ingenti gaudio et laetitia perfruemini. Si vero sponsa
haec reperta fuerit commaculata peccatis, ipsa quidem
tanquam indigna extrudetur a regalibus toris:
vos autem poenas dabitis, si forte per vestram negligentiam
et desidiam obrepserit contagio saeva peccati.
Ecce audistis praemium, studiosi; ecce audistis
discrimen vestrum, inertes. His itaque decursis,
sanctimoniam vestram hortamur, et per incomprehensibilem
sanctam Trinitatem vos omnes pariter
obsecramus, ut litteris vestris sine mora per legatos
vestros idoneos directis nobis veraciter indicetis,
si secundum juramentum praestitum coram misso
nostro, Lotharius cum Theutberga conversetur, aut
si ita illam tractat, quemadmodum rex legitime sibi
conjunctam debet tractare reginam. Et qui sint illi
qui nullo pacto a nobis dissidentes, adulteris nullum
consentiunt praestare favorem. Necnon et hanc epistolam
nostram ostendatis, et excommunicationis
Waldradae tenorem manifestum facere studeatis.
Jam vero qui haec vestrum agere, et intimare quae
diximus postposuerit, ipse se obnoxium et fautorem
adulterorum palam ostendet: et hoc nobis erit signum,
eum tanto consensisse facinori, si obedire
huic instituto nostro neglexerit, ac per hoc, tanquam
conventum a nobis et admonitum, ac salubri monimini
satisfacere nolentem, sed per omnia nobis in
obedientem, nostra seu totius Ecclesiae hunc communione
constituimus esse remotum: in promptu videlicet,
secundum Apostolum, habentes omnem ulcisci
inobedientiam
[(II Cor. X)]
. Sane cui personam dirigendi
nulla facultas suppeditat, saltem scripta eamdem
indicantia mittere minime parvipendat. A qua
indulgentia Viridunensem antistitem non inconvenienter
excipimus: quem omnino praecipimus non
solum litteras ad nos, verum et personam de proprio
clero mittere, sine qualibet mora vel excusatione,
prorsus idoneam. Optamus sanctitatem vestram
nunc et semper in Christo bene valere. Data VIII
Kalendas Februarias, indictione XV.
[(Anno 867.)] CXLVIII. AD CAROLUM CALVUM REGEM.
Quod Theutbergae judicium Lotharius retractare, ac
per monomachiam decernere velle dicatur. Petit ut
illam in regnum suum recipiat: tum ut epistolas
dirigat, quas Lothario eidem, ejusque episcopis
scribit.
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio CAROLO glorioso regi.
Nunquam dolorem generat, sicut spes frustrata,
nunquam aeque mentem vulnerat, ut molestum
nuntium veniens insperatum. Sed quod dicimus
aperiamus. Denique inter alios sanctae Dei Ecclesiae
religiosos propugnatores, atque veritatis strenuos
defensores, neminem magis super Theutbergae gloriosae
reginae contritione sollicitum, neminem magis