PL 119, col. 1144

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

sin autem, vult eam tanquam propriam quidem
uxorem admittere, sed deinde, tanquam moechata
fuerit, insimulare, atque pro hoc hominem suum et
hominem Theutbergae ad monomachiam impellere,
et si homo ipsius reginae ceciderit, disponit hanc
sine dilatione perimere. Quae quantum sint omni
vel divinae vel sanctorum Patrum legi contraria,
magnitudo quidem prudentiae vestrae dignius jam
advertit. Sed et nos hinc aliquid strictim volumus
demonstrare, prius asserentes, quia de retroacta
controversa Theutberga non debet ulterius ad iteratam
responsionem provocari: quoniam quod bene
semel diffinitum est, et interpositis juramentis deliberatum,
nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi
fuerit major auctoritas, retractari. Deinde quia Ecclesiae
refugium quaerens, et ecclesiasticum judicium

semper expetens, saeculari non debet submitti judicio.
Post haec vero, cum nos ex utraque parte, id
est, tam a Theutberga, quam a Lothario fuerimus
provocati judices, nosque amborum controversiam
exsecuti simus, ad nullos alios convenit super hoc
negotio judices convolare: cum secundum sacros
canones, a judicibus, quos communis consensus
elegerit, non liceat provocare; et ubi concessa est
provocatio, non nisi ubi est major auctoritas, liceat
provocare. Itaque cum non sit apostolicae sedis auctoritate,
quae amborum negotium exsecuta est,
usquam major auctoritas, nescimus si alicui liceat
de ejus judicare judicio, vel ejus retractare sententiam.
Siquidem juxta quod ecclesiastica lex et mos
antiquitus observatus indicat, ad illam quidem provocatum,

et aliorum ipsam dissolvisse judicium novimus:
ab ipsa vero provocatum, vel sententiam
ejus quosquam violasse non novimus. Illud vero,
quod Lotharius Theutbergam de adulterio criminatur,
quis non videat dolo esse plenum et omni iniquitate?
Denique si uxor ejus, ut ipse jactat, non
est, quid pertinet ad eum de adulterio illi calumniam
texere, cum nec moechari potuerit, si alicujus uxor
non exstitit? Porro de adulterio si a Lothario accusatur,
et, si convicta fuerit, ultio praeparatur, necesse
est ut fateatur uxorem. Quid ergo incassum
laborat, anxiatur, et quod sua non fuerit uxor, quibuscunque
modis et qualibuscunque argumentis
satagit invenire? Necesse, inquam, est, ut ante omnem

controversiam uxorem confiteatur, si hanc ut
moechatam impetendam existimat. Sed de hoc illa
coram missi nostri praesentia purgare se voluit, sed
ipse non annuit. Monomachiam vero in legem assumi,
nusquam praeceptum fuisse reperimus: quam
[ edit. Rom., quia] licet quosdam iniisse legerimus,
sicut sanctum David et Goliam sacra prodit historia
[(I Reg. XVII)]
,
nusquam tamen ut pro lege teneatur,
alicubi divina sancit auctoritas, cum hoc et hujusmodi
sectantes Deum solummodo tentare videantur.
His ita praelibatis, dilectionem vestram obnixe
deposcimus, ut cura et sollicitudo, atque omne omnino
studium, seu auxilium, quod circa eamdem
feminam semper fervidum habuistis, nullo tempore

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.