PL 119, col. 1145
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
frigescat, imo nullo pacto tepescat; sed potius,
quantum vires coelitus collatae ministrant, nullatenus
ei nocere quocunque gemina [ forte, genuina,
HARD.] charitas vestra permittat ingenio, ne, si forte
quidquam laesionis inciderit, ipsi pro illa in terribili
divino judicio cogamini reddere rationem; cujus
nos, tanquam Deo, sicuti praediximus, contemplante,
illam vice principis apostolorum, cujus praesidium
ascivit, salvandam tuitioni commisimus. Ad extremum
vero, et quando jam nulla securitas, et immunitatis
ejus, quod gementes dicimus, inveniri poterit
remedium, atque imminens sibi certissimo praevidetur
interitus, recipite illam ad vos, et quousque de
ea quod Dominus revelaverit ordinetur, in regno
vestro fovete, ac ei solita pietatis vestrae beneficia
ministrate: et ita demum, si quid illi objicitur, auctoritate
nostra praeveniente, ipsius aemuli prosequantur.
Sed notate quoniam tunc haec fieri permittimus,
cum a prudentia vestra, vel eorum qui
nobiscum sapiunt, nulla spes salutis Theutbergae
remanere praescitur. Praeterea sive de conjugii
foedere, sive de adulterii crimine judicium sit agitandum,
nulla ratio patitur Theutbergam cum Lothario
posse legalem inire conflictum, vel legitimum
controversiae subire certamen, nisi prius ad tempus
fuerit suae potestati reddita, et consanguineis propriis
libere sociata. Inter quos etiam locus providendus
est, in quo nulla sit vis multitudinis formidanda,
et non sit difficile testes producere, vel caeteras personas,
quae tam a sanctis canonibus, quam a venerandis
Romanis legibus, in hujusmodi controversiis
requiruntur. Verum haec non ut fiant dicimus, quae
sine decreto vel ordinatione nostra fieri non posse
supra docuimus: sed ut ostendamus quem legum
conflictum Lotharius congredi posse autumat, cum
personam, quam in suis penetralibus quotidie fatigat,
quotidie conterit, quando vult ad judicium
educit, quando vult ad claustra reducit, et cum
educta fuerit, nisi ea profiteatur quae ipse praeceperat,
quis est qui dicere possit quantis malis introducta
submittitur? Propriae igitur libertati committi,
et ab omni oppressione ac potestate ipsius, cum
quo initur conflictus, oportet liberari, atque in suis
licenter uti, et suspectas personas convenit declinare,
quae se ab objectis ostendere cupit immunem.
Sed jam ut, fili charissime, epistolae finem ponamus,
semper vos illud quod de bene operante beato Job
supra commemoravimus, recolere, semper in causa
saepedictae reginae habere prae oculis admonemus:
quia frustra laudabile quid geritur, si cunctis diebus
quibus vivit, hoc non exsequitur operator:
atque incassum in stadio currit, qui antequam ad
designatum perveniat locum succumbit. Scriptum
quippe est: Vae qui perdiderunt sustinentiam [(Eccli.
II)]
. Vos autem sic currite, ut comprehendatis [(I Cor.
IX)]
. Quae praeterea de Waldrada moecha et excommunicata
decreverimus, vos non latet. Quae vero,
quoniam nobis non annuentibus in Galliam habitatura
repedavit, super ea episcopis regni Lotharii