PL 119, col. 1147

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

omnium pene, qui ex Gallicanis et Germanicis regionibus
Romam orationis gratia veniunt, vel multorum
illic degentium, oculos mentis inflectimus,
plurimum distare conspicimus, quod ipsa nunc duntaxat
significat, et quod hi omnes quotidie propemodum
verbis et apicibus innuunt: quippe quam
inremotam cuncti afflictionem, ac intolerabilem
pressuram, nimiamque violentiam pati testantur,
quamvis illa contra, sponte ac libenter a regia dignitate
exuisse velle ac optare fateatur et copula.
Quae illi quidem aliter, haec vero aliter prosequi cernitur,
ita ut omnium assertionibus legaliter a te
admissa, inique deinde accusata, posthac judicio,
quo tibi et omnibus subjectis tuis, necnon et episcopis
placuit, evidenter purificata, deinde secundo repulsa,

postremo monitis et decreto nostro, pariter
et hortatu filii nostri excellentis Augusti, jure recepta
dicatur. Ipsa autem his omnibus contraria
nunc effecta, et suae ipsius oblita profectionis, nescimus
quae frivola fateatur: quae videlicet nolumus
exaggerare, quia nolumus supervacue laborare. Didicimus
tamen multorum relatu ac multis indiciis, te
ad imitationem eorum conversum de quibus apostolorum
princeps dicit: Si enim refugientes coinquinationes
mundi in cognitionem Domini nostri et Salvatoris
Jesu Christi, his rursus impliciti superantur,
facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius
enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam
post agnitionem retrorsum reverti ab eo, quod illis
traditum est sancto mandato. Contingit enim illis illud

veri proverbii, canis reversus ad suum vomitum, et
sus lota in volutabro luti. Didicimus, inquam, te, qui
prolixo tempore in scelere permanens, Ecclesiae Dei
non modicum nocuisti, nocere adhuc, et qui in sordibus
eras, sordescere adhuc. Et certe in reversione
legati nostri te correptum audientes, ultra quam
dici valeat exsultavimus, et omnipotenti Domino gratias
immensas retulimus: putantes videlicet, de
apprehensis a te honestis moribus, tandem aliquando
fragrantiam in odorem suavitatis ad Dominum dirigi,
non foetorem de iteratae nequitiae tuae colluvione per
mundum ultra dispergi. Sed heu! e contrario, pro
suavi odore foetor, non in quo currendum sit, sed
qui tota velocitate fugiendus existat, ecce hac illacque
diffunditur. Siquidem, ut opinamur, tibi non

sufficit solum adulterium perpetrasse, nisi apponas
ut etiam animas hominum perjurii laqueis irretitas
in extremum demergas interitum. Sed quid mirum,
si paucorum animabus per perjurium exitium acquisisti,
quando in tanta sublimitate positus, per
exemplum tuae moechiae tot hominum millia in perditionis
chaos praecipitaveris? Nam majora facit crimina
sublimitas dignitatum. Illud autem, quod praenominata
regina quasi Waldradae testimonium perhibet,
dicens eam fuisse tuam uxorem legitimam, aut
invita, aut frustra conatur adstruere: quandoquidem
illius nullo prorsus hinc testimonio quis indigeat.
Cum magis nos ita sentiamus quod justum, et ita
intelligamus quod aequum est, ut etiam Theutberga

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.