PL 119, col. 1154

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

et ratione competenti firmavimus. Deinde bis facto
concilio, et lectis profanis gestis, quae praedictus Leo
a Secretis detulerat, ubi putatae depositionis fratris
et coepiscopi nostri Ignatii tenor continebatur, inventi
sunt iidem missi nostri tam in damnatione Ignatii,
quam in communione Photii, omnino culpabiles.
Unde nos ecclesiam nostram sine omni volentes macula,
sicut semper, subsistere, ne videlicet in ea,
illis impunitis remanentibus, vel tenuis subsannandi
oriretur occasio, aut nos eorum pravitati consensisse
videremur, utrumque damnavimus, et excommunicationi
submisimus: damnationem vero Ignatii, vel
promotionem Photii, penitus respuimus et condemnavimus.
Reverso autem Leone a Secretis Constantinopolim,
Michael imperator comperiens per epistolam

nostram, quam per ipsum transmisimus, quod
nec depositionem Ignatii, nec promotionem Photii
suscepissemus; mox quemdam legatum suum, nomine
Michaelem, protospatharium, cum epistola injuriis
plena ad nos direxit, et ut sententiam nostram ad
votum ipsius commutaremus, vehementer hortatus
est. At nos injurias quidem nostras non curantes,
licet circa Ecclesiae injurias non tacuissemus, scripsimus
epistolam nostram, et hanc per indictionem
quartamdecimam praefato imperatori per jam nominatum
Michaelem protospatharium legatum suum
direximus, tam videlicet a nostra ecclesia falsas
objectiones repellere cupientes, quam ipsum imperatorem
cum sequacibus suis super hoc negotio ad
rectum justitiae perducere tramitem anhelantes. Sed

ut plenius haec tam ipsi imperatori, quam aliis fidelibus
intimari potuissent, convocatis quibusdam e
vicinis locis fratribus et coepiscopis nostris, de his
quod nobis canonice visum est, praedecessorum nostrorum
secuti vestigia, decrevimus et ordinavimus,
quod etiam sanctitati vestrae post modicum, Deo favente,
plenius intimare disponimus. Quo rite sicut
arbitramur ordinato, quaerere coepimus opportunitatem,
qua freti missos apostolicae sedis etiam adhuc
Constantinopolim cum exhortatoriis epistolis destinaremus:
qui et pro salute ipsorum competentibus
eos monitis aedificarent, et quae fuerit de illis apostolicae
sedis prolata sententia, manifeste denuntiarent:
juxta quod et magna synodus Nicaena
[(can. 5)]
, de
his qui abjiciuntur sanxisse dignoscitur. Videbatur

enim nobis iter navale satis difficile, et propter eorumdem
Graecorum expertas insidias valde cavendum.
Cum his itaque anxietatibus undique coarctaremur,
et ingentibus premeretur angustiis, ecce subito
legati jam fati regis Bulgarum nobis adesse nuntiantur.
Unde, quis est qui dicere possit, quanto gaudio,
vel quanta exsultatione simus repleti? eo quod et
eorum salubrem conversionem per divitias bonitatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.