PL 119, col. 1155
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
Dei cognovimus; et quia illos doctrinam beati Petri
apostoli, seu sedis ejus, exquisisse comperimus, qui,
licet longe positi corpore, nobis tamen facti sunt fide
praesentes: sed et quia per eorum regnum facilem ac
terrenum missis nostris ad terram Graecorum accessum
patere perspeximus. Ordinatis igitur tam quae
Bulgarum gentis congrua fidei rudimentis agnovimus,
quam quae Constantinopolim mittere disposuerimus,
missos quoque nostros cum legatis jam nominati
regis per ipsius transituros regionem direximus. Quos
imperatores Graecorum non solum recipere minime
consenserunt, verum etiam vehementer adversus Bulgares
animos commoverunt, eo quod per suam eos terram
transire permiserint: nihil aliud procul dubio
innuentes, nisi quod eos, si per sibi subjectas regiones
transissent, illis periculis traderent, quibus praefatae
urbis haeretici principes saepe sedis apostolicae legatos,
pro causa fidei vel correctionis ecclesiasticae
destinatos, tradidisse leguntur. Praeterea cum Bulgarum
rege demorantibus, et ad urbem Constantinopolitanam
eisdem nostris accedere missis conantibus,
iidem imperatores epistolam suam ipsi regi
Bulgarum transmisere: quam ille accipiens nobis
per legatos nostros deferri devota mente decrevit.
Accipientibus itaque nobis, et perscrutantibus
eamdem cum aliis scriptis epistolam, non hanc
saepe memorati principes dictantes, nisi in lacu
blasphemiae tinxisse calamum, et luto erroris usi
pro atramento fuisse procul dubio patuere. Conantur
enim tam nostram specialiter, quam omnem generaliter,
quae lingua Latina utitur, Ecclesiam reprehendere,
quod jejunamus in sabbatis, quod Spiritum
sanctum ex Patre Filioque procedere dicamus cum
ipsi hunc tantum ex Patre procedere fateantur.
Dicunt praeterea nos abominari nuptias, quia presbyteros
sortiri conjuges prohibemus; et insimulare
tentant, quoniam eosdem presbyteros chrismate
linire baptizatorum frontes inhibemus: quod tamen
chrisma non ex aqua fluminis conficere fallaciter
arbitrantur. Reprehendere nihilominus moliuntur,
eo quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium,
et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu
more suo non cessamus. Mentiuntur quoque nos,
sicuti per alia ipsorum conscripta indicatur, agnum
in pascha, more Judaeorum, super altare pariter cum
Dominico corpore benedicere et offerre. Quin et
eprehendere satagunt, quia penes nos clerici barbas
radere suas non abnuunt, et quia diaconus non
suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus
ordinatur; cum ipsi etiam illum, quem patriarcham
suum nominant, ex laico subito tonsuratum ac
monachum factum, saltu ad episcopatus apicem
imperiali favore ac brachio provehere, ut ipsi putant,
minime formidaverint. Et adhuc, quod est gravius
et insanius, a missis nostris, contra omnem regulam,
et praeter omnem consuetudinem, libellum fidei,
si se ab illis recipi vellent, exigere moliebantur, in
quo tam ista capitula, quam ea tenentes anathematizarent:
necnon et epistolas canonicas ab his ei,