PL 119, col. 13
Liber de electionibus episcoporum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
eamdem episcoporum ordinationibus ecclesiasticam
libertatem ex parte maxima permansisse, manifesta
ratio declarat. Neque enim fieri potuit, cum unus
imperator orbis terrae monarchiam obtineret, ut ex
omnibus latissimis mundi partibus, Asiae videlicet,
Europae et Africae, omnes qui ordinandi erant episcopi
ad ejus cognitionem deducerentur. Sed fuit
semper integra et rata ordinatio, quam sancta Ecclesia
juxta traditionem apostolicam et religiosae
observationis formam celebravit.
IV.
Quod vero in quibusdam regnis postea consuetudo
obtinuit, ut consultu principis ordinatio
fieret episcopalis, valet utique ad cumulum fraternitatis,
propter pacem et concordiam mundanae potestatis;
non tamen ad complendam veritatem vel
auctoritatem sacrae ordinationis, quae nequaquam
regio potentatu, sed solo Dei nutu, et Ecclesiae fidelium
consensu, cuique conferri potest. Quoniam
episcopatus non est munus humanum, sed sancti Spiritus
donum, sicut ostendit apostolus, ubi ad episcopos
loquitur, dicens
[(Act. XX, 28)]
: Attendite
vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus
posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit
sanguine suo. Unde et in Epistola ad Hebraeos
[(cap. V, 4-6)]
ait: Nec quisquam sibi sumit honorem,
sed qui vocatur a Deo, sicut Aaron. Sic et Christus
non semetipsum glorificavit ut pontifex fieret, sed qui
locutus est ad eum, Filius meus es tu, ego hodie genui
te. Et iterum: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech. In quibus Apostoli verbis
evidentissime demonstratur, ad hoc munus adipiscendum
atque sumendum sufficere unicuique
gratiam Dei, cooperante fide et devotione gratiae
ejus, absque his autem humano arbitrio nemini
posse concedi. Unde graviter quilibet princeps
delinquit, si hoc suo beneficio largiri posse existimat,
quod sola divina gratia dispensat; cum ministerium
suae potestatis in hujusmodi negotium peragendo
adjungere debeat, non praeferre.
V.
Denique ut istius rei nonnulla proferantur
exempla, puto quod de ordinatione beati Martini,
quando ex monasterio sub alia occasione eductus,
et a populo comprehensus, atque ad Ecclesiam perductus
est, et continuo ab episcopis, qui ad hoc