PL 119, col. 14

Liber de electionibus episcoporum (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

invitati fuerant, consecratus, nemo principum hujus
saeculi fuerit interrogatus. In Ecclesia quoque Lugdunensi
sic religiosa olim et venerabilis consuetudo
fuit, sicut antiqua narrat historia: scilicet ut, defuncto
pontifice, omnis in unum conveniret Ecclesia, et
triduano jejunio communi voto ac supplicatione celebrato,
quemcunque eis Dominus per revelationem
sive ex eorum clero seu aliunde ostenderet, ipsum
sine dubio antistitem constituerent. Quod de beato
Eucherio praefatae urbis episcopo, et doctore egregio,
sanctissimae Vitae ejus liber manifeste testatur impletum.
Qui cum esset ex nobilissimo senatorum genere
oriundus, et huic saeculo abrenuntians, omnique
facultate sua in pauperes ob amorem Christi distributa,
partibus Provinciae in quodam specu retrusus,

atque ibi soli Deo jejunus, et orationibus vacans
latitaret, tali revelatione ostensus, atque inventus in
pontificali regimine locatus est. Ex quo certissime
constat quod omni illo tempore quo tantam bonitatem
sive gratiam omnipotens Deus in illa voluit Ecclesia
demonstrare, valebat ac sufficiebat ad consecrationem
rectorum sola ejus gratia et fides Ecclesiae
devota.
VI.
Sed et in Romana Ecclesia usque in praesentem
diem cernimus absque interrogatione principis,
solo dispositionis judicio, et fidelium suffragio, legitime
pontifices consecrari: qui etiam omnium regionum
et civitatum quae illi subjectae sunt, juxta
antiquum morem, eadem libertate ordinant atque
constituunt sacerdotes; nec adeo quisquam absurdus

est, ut putet minorem illic sanctificationis divinae
esse gratiam, eo quod nulla mundanae potestatis
comitetur auctoritas.
VII.
Quae omnia non ideo dicimus quasi potestatem
principum in aliquo minuendam putemus, vel
contra religiosum morem regni aliquid sentiendum
persuadeamus; sed ut clarissime demonstretur,
in re hujusmodi divinam gratiam sufficere, humanam
vero potentiam, nisi illi consonet, nihil valere.
Quapropter in sacris canonibus Patrum, ubi plurimae
causae commemorantur sine quibus episcopalis
ordinatio irrita habenda est, de hac re nihil invenitur
insertum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.