PL 119, col. 15
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
Quod hactenus in Bibliotheca Patrum legebatur
abbreviatum magistri Flori opusculum in canonem
missae, prodit nunc primum integrum ac numeris
omnibus absolutum ex vetustissimo codice reginae
Sueciae, saeculo X saltem exarato, ac proinde ad auctoris
aetatem proxime accedente, ex quo Romae
existens Mabillonius illud describi curavit. Nam
cum illud cum edito diligenter contulisset, ne partem
quidem quartam Florianae expositionis in Patrum
Bibliotheca contineri animadvertit, ac proinde
non immerito existimavit publica luce dignum,
idque ipsum optasse videtur clarae memoriae cardinalis
Bona, qui et ipse reginae Sueciae codicem examinaverat.
Floruit autem Florus circa annum 840, regnante
apud Francos Carolo Calvo, fuitque Lugdunensis
Ecclesiae diaconus, ut vulgo dicitur, sive subdiaconus,
ut placet Wandalberto, qui ipsum, uti et Walfridus
Strabo, ob praeclaram eruditionem et indefessam
legendi scribendique assiduitatem mirum in
modum praedicat. Sic enim ille in praefatione ad
suum Martyrologium: Ope, inquit, et subsidio praecipue
usus sum sancti ac nominatissimi viri, Flori;
Lugdunensis Ecclesiae subdiaconi, qui, ut nostro tempore
revera singulari studio et assiduitate in divinae
Scripturae scientia pollere, ita librorum authenticorum
non mediocri copia et varietate cognoscitur abundare.
Ex hoc Wandalberti loco refutata manet Joannis
Trithemii opinio, asserentis Florum fuisse Trudoniensis
monasterii monachum, nisi forte sub vitae
finem monasticae professioni nomen dederit. Cum
autem in sanctorum Patrum lectione, quorum egregiam
librorum copiam habebat, esset versatissimus,
hoc opus aliaque ab eo edita ex eorum praesertim
dictis et sententiis composuit, quorum persaepe integra
verba uno tenore prosequitur, nonnunquam
mentem solum exprimit. Expositioni missae aliud
ejusdem Flori opusculum subjicere libet adversus
Amalarium, quod ex duobus antiquissimis mss., uno
Pelteriano, altero Achillis Harlaei, ante annos 800
exaratis, olim descripsit Mabillonius.
1.
Incipit opusculum de actione missarum collectum
quam maxime, et in ordinem digestum ex verbis
sanctorum Patrum Cypriani, Ambrosii, Augustini,
Hieronymi, Gregorii, Fulgentii, Severiani, Vigilii,
Isidori, Bedae, Aviti, sicut suis locis per singula litterae