PL 119, col. 16

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

nominum quae forinsecus praenotantur ostendunt;
sed et ex antiquis mysteriorum libris quaedam
verba necessario sumpta sunt. Quod autem eadem
nomina in ipsa opusculi serie ubique inserta non
sunt, illa necessitas fecit, ne frequens eorum interpositio
fieret absurda et incommoda ipsius dictionis
et sensuum interruptio. In qua tamen expositiuncula
non tam verba, quae satis simplicia sunt, sed potius
ipsius mysterii ratio et actio imponitur et commendatur,
videlicet qua fide celebrandum, quanta pie
tate sit amplectendum.
2.
[(AUG. in Psal. XXXIII, n. 4.)] In mysterio corporis
et sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quod
sancta Ecclesia per universum mundum pro salute
ejusdem mundi offert, maxime nobis humilitas commendatur.

Unum enim nobis fecit idem Dominus
Jesus Christus per humilitatem, quia per superbiam
recesseramus a Deo: redire autem ad eum nisi per
humilitatem non poteramus, et quem nobis proponeremus
ad imitandum non habebamus. Omnis enim
mortalitas hominum superbia tumebat, etsi existeret
aliquis humilis vir in spiritu, sicut erant prophetae
et patriarchae, dedignabatur genus humanum
imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur
homo imitari hominem humilem, Deus factus est
humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur
sequi vestigia Dei. Erant autem, ut legimus,
sacrificia antea Judaeorum secundum Aaron in
victimis pecorum, et hoc in mysterio nondum erat
sacrificium corporis et sanguinis Domini, quod nunc

diffusum est toto orbe terrarum. Proponamus nobis
ergo ante oculos duo sacrificia, et illud secundum
ordinem Aaron, et hoc secundum ordinem Melchisedech.
Scriptum est enim: Juravit Dominus, et non
poenitebit eum, tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
.
Hoc autem manifeste dicitur
de Domino nostro Jesu Christo. Quis ergo erat
Melchisedech? utique, sicut legimus, rex Salem.
Salem civitas fuit antea illa, quae postea, sicut docti

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.