PL 119, col. 17

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

prodiderunt, Jerusalem dicta est. Ergo antequam
ibi regnarent Judaei, ibi erat ille sacerdos Melchisedech,
qui scribitur in Genesi sacerdos Dei excelsi.
Ipse occurrit Abrahae, quando liberavit Loth de manibus
persequentium, et prostravit eos a quibus ille
feriebatur, et liberavit fratrem. Post liberationem
fratris occurrit ei Melchisedech. Tantus erat Melchisedech
a quo benediceretur Abraham. Protulit
panem et vinnm et benedixit Abraham, et dedit ei
decimas Abraham. Vide quid protulit et quem benedixit,
et dictum est postea: Tu es sacerdos in
aeternum secundum ordinem Melchisedech. David hoc
in spiritu dixit longe post Abraham. Temporibus
autem Abrahae fuit Melchisedech. De quo ergo alio
dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem

Melchisedech, nisi de illo cujus novimus sacrificium?
3.
Sublatum est enim sacrificium Aaron, et coepit
esse sacrificium secundum ordinem Melchisedech.
Dominus itaque noster Jesus Christus in corpore et
sanguine suo voluit esse salutem nostram. Unde
autem commendavit corpus et sanguinem suum?
De humilitate sua. Nisi enim esset humilis, nec
manducaretur, nec biberetur. Respice altitudinem
ipsius: In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum [(Joan. I, 1)] . Ecce
cibus sempiternus; sed manducant angeli, manducant
sempiternae virtutes, manducant coelestes spiritus,
et manducant et saginantur, et integrum manet
quod eos satiat et laetificat. Quid autem homo

posset ad illum cibum? Unde cor tam idoneum illi
cibo? Oportebat ergo, ut mensa illa lactesceret, et
ad parvulos perveniret. Unde autem fit tibi lac?
unde autem cibus in lac convertitur, nisi per carnem
trajiciatur? Nam mater hoc facit; quod manducat
mater, hoc manducat infans; sed quia minus
idoneus est infans qui pane vescatur, ipsum panem
mater incarnat, et utilitate mamillae et lactis succo
de ipso pane pascit infantem. Quomodo ergo de ipso
pane pavit nos sapientia Dei? Quia Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis [(Joan. I, 14)]
. Vide
ergo humilitatem, quia panem angelorum manducat
homo. Et scriptum est: Panem coeli dedit eis, panem
angelorum manducavit homo [(Psal. LXXVII, 24)]
, id
est Verbum illud quo pascuntur angeli sempiternum,

quod est aequale Patri, manducavit homo, quia cum
in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se
aequalem Deo [(Phil. II, 6)]
. Saginantur illo angeli;
sed semetipsum exinanivit, ut manducaret panem
angelorum homo, formam servi accipiens in similitudine
hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem
autem crucis, ut jam de cruce commendaretur
nobis caro et sanguis Domini novum sacrificium.
4.
[(AUG. in Psal. LXIV, 1.)] Ipse ergo a Domino
Deo missus sacerdos noster, assumpsit a nobis quid
offerret Deo. Illas sanctas primitias carnis ex utero
Virginis holocaustum obtulit Deo: extendit manus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.