PL 119, col. 21

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione,
sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum
pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis [(I Cor. XI, 1)]
, ut in ipso sacerdote ac sacrificio
fieret remissio peccatorum, id est per mediatorum
Dei et hominum, hominem Christum Jesum,
per quem facta peccatorum purgatione reconciliamur
Deo. Non enim nisi peccatis homines
separantur a Deo, quorum in hac vita non fit nostra
virtute, sed divina miseratione purgatio per indulgentiam
illius, non per nostram potentiam, quia et
ipsa quantulacunque virtus quae dicitur nostra, illius
est nobis bonitate concessa.
5.
Propterea ergo nobis per Mediatorem praestita
est gratia, ut polluti carne peccati, carnis peccati

similitudine mundaremur, per hoc scilicet quod
eramus et non eramus. Eramus enim homines, sed
justi non eramus; in illius autem incarnatione, natura
humana erat, sed justa, non peccatrix erat.
Haec est mediatio, qua manus lapsis jacentibusque
porrecta est. Hoc est semen dispositum per angelos,
in quorum edictis et lux dabatur, quia et unus Deus
coli jubebatur, et hic mediator venturus promittebatur.
Usus sacramenti fide etiam justi antiqui
mundari pie vivendo meruerunt, sicut beatus Petrus
apostolus ad quosdam qui in lege justificari quaerebant,
manifeste testatur, dicens: Quid tentatis Dominum,
imponere jugum super cervices discipulorum,
quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus;
sed per fidem Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum

et illi? [(Act. XV, 10.)]
Omnis itaque hominum
multitudo, propter quos a daemonum dominatione
liberandos Christus advenit, in illo habent
misericordissimam purgationem et mentis et spiritus
et corporis sui. Propterea quippe totum hominem
sine peccato ille suscepit, ut totum quo constat homo,
a peccatorum peste sanaret. Gratia quippe Dei
non potuit gratius commendari, quam ut ipse unicus
Dei Filius in se incommutabiliter manens, induceret
hominem, et spem dilectionis suae donaret hominibus
homine medio, qua ad illum ab hominibus
uniretur, qui tam longe erat, immortalis a mortalibus,
incommutabilis a commutabilibus, justus ab
impiis, beatus a miseris, et quia naturaliter indidit
nobis ut beati immortalesque esse cupiamus, manens

beatus suscipiensque mortalem, ut nobis tribueret
quod amamus, perpetiendo docuit contemnere quod
timemus. Hac Dei gratia qua in nos ostendit magnam
misericordiam suam, et in hac vita per
fidem regimur, et post hanc vitam per ipsam speciem,
incommutabilis veritatis ad perfectionem
plenissimam perducimur.
6.
Hanc igitur gratiam purgationis et redemptionis
nostrae, quam nobis Dominus et Salvator in sacramento
sui corporis et sanguinis commendavit, longe
antequam pateretur in populis praedicavit; sed pridie
quam pateretur, id est ea nocte qua tradebatur,
in coena discipulis suis tradidit. Nam beatus Joannes
evangelista statim post illud de quinque panibus miraculum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.