PL 119, col. 22
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
quo in quinque millia hominum satiata
sunt, narrat eum fugisse in montem, declinando
scilicet a turbis, quae tanti signi admiratione permotae,
cupiebant rapere et facere eum regem, et
mox veniente nocte ambulantem super mare venisse
Capharnaum, atque ibi jam die altera occurrentibus
sibi turbis et inter alia quaerentibus et dicentibus: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
respondisse
eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit
ille. Cumque respondissent: Quod ergo tu signum
facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris?
Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut
scriptum est: Panem de coelo dedit eis manducare.
Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, non Moyses
dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis
panem de coelo verum. Panis enim Dei est, qui descondit
de coelo, et dat vitam mundo. Et post paululum: Ego sum panis vitae, qui venit ad me non esuriet, et qui
credit in me non sitiet unquam.
Et iterum: Amen, amen
dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam. Ego
sum panis vitae: patres vestri manducaverunt manna in
deserto et mortui sunt. Hic est panis de coelo descendens,
ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum
panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit
ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem ego
dabo, caro mea est pro mundi vita. Et rursus post
aliqua: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non
habebitis vitam in vobis; qui manducat meam carnem,
et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et
ego resuscitabo eum in novissimo die. Caro enim mea
vere est cibus et sanguis meus vere est potus: qui manducat
meam carnem et bibit meum sanguinem, in me
manet et ego in illo. Sicut misit me vivens Pater et
ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse
vivet propter me. Post hoc subjunxit Evangelista: Haec dixit in synogoga docens in Capharnaum
[(Joan.
VI, 28, 35, 47, 54, 59)]
, quod totum, sicut ipse Evangelii
secundum Joannem textus ostendit, manifeste
anno integro ante passionem Domini gestum est.
Nam sicut idem evangelista scribit, quando illud de
quinque panibus miraculum factum est, Proximum
erat pascha, dies festus Judaeorum [(Ibid., vers. 4)]
;
nec tamen in ipso, sed in pascha anni sequentis eum
ad passionem venisse commemorat. Hinc est quod
in illa coena paschali, quando Dominus traditus est,
nihil de ipso corporis et sanguinis ejus mysterio
idem beatus Joannes commemorat; quia videlicet copiosius
hoc et sublimius in praecedentibus Evangelii
sui partibus explicaverat, et a reliquis tribus evangelistis,
quod in eadem coena in commemoratione
Dominicae passionis ad salutem fidelium fuerat traditum,
diligenter noverat commendatum. Verba quippe
Matthaei haec sunt: Coenantibus autem eis, accepit
Jesus panem, et benedixit, et fregit, deditque discipulis
suis et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus
meum. Et accipiens calicem gratias egit, et dedit illis,
dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis
meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in