PL 119, col. 28
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
non possumus, nisi sincero charitatis affectu illud
implere studeamus, quod de hac re specialiter Dominus
praecipit dicens: Si offers munus tuum ad altare,
et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet
aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare,
et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens
offeres munus tuum [(Matth. V, 23)]
.
14.
[(GREG., homil. 8 in Ezechiel.)] Qua in re pensandum
est, cum omnis culpa munere solvatur, quam
gravis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur.
Debemus itaque ad proximum, quamvis longe
positum longeque disjunctum, mente ire, eique animum
subdere, humilitate illum ac benevolentia placare,
ut videlicet Conditor, dum tale munus nostrae
mentis aspexerit, a peccato nos solvat, quia munus
pro culpa sumit. Veritatis autem voce testante didicimus,
quia servus qui decem millia talenta debebat,
cum poenitentiam ageret, absolutionem debiti a
Domino accepit. Sed quia conservo suo centum sibi
denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est
jussus exigi, quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus
videlicet dictis constat, quia si hoc quod in nos
delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus
exigitur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum
fuisse gaudebamus.
15.
[(S. CYPR.)] Summopere autem necesse est, ut
quando stamus ad orationem, quando tam sancta et
veneranda mysteria sub oculis Dei geruntur, toto
corde ad precandum invigilemus. Cogitatio omnis
carnalis et saecularis abscedat, nec quidquam animus
quam id solum cogitet quod precatur. Ideo et sacerdos
ante illam sacrosanctam orationem, praefatione
praemissa, parat fratrum animos dicendo: Sursum
corda, ut dum respondet: Habemus ad Dominum,
admoneatur nihil aliud se quam Dominum cogitare
debere, claudatur contra adversarium pectus, et soli
Deo pateat, nec ad se adire hostem Dei tempore
orationis patiatur. Obrepit enim frequenter et penetrat,
et subtiliter fallens preces nostras a Deo
avocat, ut aliud habeamus in corde, et aliud in voce,
quando intentione sincera Deum non vocis sonus;
sed animus et sensus debeat orare, quasi sit aliud
quod magis cogitare debeamus, quam quod cum Deo
loquimur. Quomodo a Deo audiri postulamus, cum
nos ipsi non audiamus? Volumus esse Deum memorem
nostri, quando memores nostri ipsi non sumus,
hoc est quando oramus, majestatem Dei negligentia
orationis offendere, hoc est vigilare oculis et
corde dormire, cum debeat Christianus, etiam dum
dormit oculis, corde vigilare, sicut scriptum est
ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat
[(Cant. V, 2)]
.
Quapropter sollicite et caute Apostolus admonet dicens: Instate orationi vigilantes in ea
[(Col. IV, 2)]
,
docens scilicet et ostendens, eos impetrare quod
postulant a Deo posse, quos ipse videt in oratione
vigilare. Quid est ergo sursum habere corda, nisi
ea quae sursum sunt quaerere, quae sursum sunt sapere?
quaerere videlicet amando, sapere intelligendo,