PL 119, col. 29
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
sicut Apostolus eodem sermone admonet dicens: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
quae sursum sunt sapite, non quae super terram
[(Col.
III, 1)]
. Hunc ascensum cordis nostri qui fit ad Deum
a convalle plorationis, id est ab humilitate contribulationis,
non nostris viribus, sed auxilio Dei ostendit
nobis Psalmista dicens: Beatus vir cujus est
auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in
valle lacrymarum [(Psal. LXXXIII, 6)]
. Ascensus enim
utilis non potest esse, nisi primo humilitatis a convalle
nobis ascendendum esse meminerimus. Convallis
enim locus est terrae depressus. Docens ipse
Dominus a convalle plorationis ascendendum, quando
pro nobis humiliari usque ad mortem crucis et pati
dignatus est. Hoc exemplum non relinquamus. Istam
convallem plorationis martyres intellexerunt, et
inde ut coronarentur ascenderunt. Amor sanctus
ad superna elevat, et ad aeterna inflammat. Obligata
enim anima amore terreno, quasi viscum habet in pennis,
volare non potest; mundata vero ab affectibus
et sordidissimis saeculi, tanquam extensis pennis, ex
duabus alis resolutis, id est duobus praeceptis dilectionis
Dei et dilectionis proximi, volat ad Dominum,
ascendens volando, quia ascendit amando ad illam
scilicet supernam Jerusalem matrem omnium nostrum,
quae est in coelis. Ab illa enim peregrinamur
in hac vita, ad ejus reditum suspiramus tandiu miseri
et laborantes, donec ad illam redeamus, nec
cives nostri angeli dimiserunt in peregrinatione;
sed annuntiaverunt nobis ipsum regem venturum ad
nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a
nobis, et postea nobiscum, et docuit nos contemni,
quia contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit;
docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos,
quia resurrexit, in seipso ostendens quid
sperare debeamus. Si ergo prophetae et patres antiqui
antequam Dominus Jesus Christus veniret in carne,
antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in
coelum, suspirabant tamen illi civitati, quantum nos
oporteat desiderare quo nos ipse praecessit, et unde
nunquam recessit. Antiqui sacerdotes qui non tam
curabant de cultu sermonis, quam de salute et
aedificatione plebis, propter idiotas et rusticanos, non
sursum, sed vulgari sermone Sursum corda dicere
solebant, ut res tanta plenius omnium sensibus commendaretur.
Monet autem adhuc sacerdos et dicit:
16.
Gratias agamus Domino Deo nostro. Gratiarum
actio Patri luminum semper a nobis debetur,
a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum,
et omne donum perfectum, Scriptura teste, descendit.
Nemo est enim donis Dei beatus, qui donanti
exsistit ingratus, quia et hoc quod inter sacra mysteria
cor habere sursum jubemur, ipso adjuvante id
valemus, quod jubente admonemur. Et ideo sequitur,
ut de hoc tanto bono sursum levati cordis non
nobis gloriam, quasi nostrarum virium tribuamus,
sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim