PL 119, col. 30
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc
justum est; recordari oportet semper haec verba
unde sint, quas actiones et quanta sanctitate commendentur,
teneamus et habeamus quod accipimus,
et datori gratias agamus. Quamvis enim accipere
et habere nostrum sit, id tamen habemus quod
accepimus, quoniam superbienti, et ex eo quod habebat,
quasi a seipso haberet impie glorianti Veritas
per Apostolum dicit: Quid enim habes quod non
accepisti; quod si accepisti, quid gloriaris, quasi non
acceperis? [(I Cor. IV, 7.)]
Merito ergo in illo verissimo
et singulari sacrificio Domini, Deo nostro
agere gratias admonemur, ut agnoscat homo, si quid
bene vivit, Dei gratia se habere, et ut perficiatur
in dilectione justitiae non se aliunde consecuturum,
quia cogitatio pium facit. Ipsa est illa sapientia quae
pietas vocatur, qua colitur Pater luminum, a quo omne
est datum optimum, et omne donum perfectum. Colitur
autem sacrificio laudis actionibusque gratiarum,
ut cultor ejus non in seipso, sed in illo glorietur. Non enim spiritum hujus mundi accepimus,
ut ait
idem Apostolus, sed Spiritum qui ex Deo est [(I Cor.
II, 12)]
, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
Quis est autem spiritus mundi hujus, nisi superbiae
spiritus, quo cor insipiens obscuratum est eorum,
qui cognitum Dominum, non ut Deum, gratias agendo
glorificaverunt? Consideremus ergo haec, et de omnibus
beneficiis Dei semper illi gratias referamus,
interque omnia opera ejus, nihil est quod vel considerare
libentius, vel laudare dulcius debeamus, quam
quod Christus factus est humilis, et ad hominem,
qui cadendo ad ima dejectus fuerat, sponte descendit,
ut vel sese erigendum crederet qui jacebat. Denique
ut levaret in coelum spem nostram, levavit
primo carnem nostram, et ut non dubitaremus secuturum
quod promisit nobis, illuc iam praecessit
quod accepit ex nobis.
17.
[(FULG., epist. 14, ad Ferrand., n. 44.)] Ideo ergo
praecipue in ipso sacrificio corporis Christi a gratiarum
actione incipimus, ut Christum non dandum,
sed datum nobis in veritate monstremus; et in eo
quod gratias agimus Deo, in oblatione corporis et
sanguinis Christi cognoscamus non adhuc occidendum
Christum pro nostris iniquitatibus, sed occisum;
nec redimendos nos illo sanguine, sed redemptos.
Vera est enim beati Petri praedicatio dicentis: Non
corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vestra
vana conversatione paternae traditionis; sed pretioso
sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati
Christi [(I Petr. I, 18)]
. Bene itaque admonenti sacerdoti
et dicenti Gratias agamus Domino Deo nostro,
respondet Ecclesia:
18.
Dignum et justum est. Quid enim potest esse
magis Deo dignum, aut quid ei justius a nobis rependi
potest, quam et tantae misericordiae Dei, cui
vicem referre non possumus, debitas gratias reddamus,
audientes Apostolum exhortantem nos et dicentem: Gratias agentes Deo et Patri, qui dignos