PL 119, col. 32

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

XXXIII, 2). Et iterum: In omni loco dominationis
ejus benedic anima mea Domino [(Psal. CII, 22)]
.
20.
[(AUG., Enar. II in Psal. XXXIII, n. 4.)] Quis
est ergo qui benedicit et gratias agit Domino in
omni tempore, nisi humilis corde? Ipsam enim humilitatem
docuit Dominus noster in corpore suo,
quia cum commendat corpus et sanguinem suum,
humilitatem suam commendat. Esto humilis, si vis
benedicere Dominum in omni tempore, semper laus
ejus in ore tuo, quia et Job non tantum benedixit
Dominum, quando abundabant illi omnia, quibus
eum legimus divitem fuisse. Ablata sunt omnia uno
tempore, et implevit quod in hoc psalmo scriptum
est dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut
Domino placuit, ita factum est. Post: Sit nomen

Domini benedictum [(Job I, 21)]
. Ecce habet exemplum
benedicentis in omni tempore. Non habebat quae
teneret, sed habebat quod laudaret. In laude Dei
sui quasi in rerum copia quiescebat. Deus illi solatium
fuit, ne possessionum damnis periclitaretur.
Nunquid enim perdidit Deum, quamvis perdiderit
quod dederat Deus? Plus est enim habere eum qui
dat, quam illa quae dat. Si enim pulchra sunt quae
dat, quanto pulchrior ille qui dat? Si magna sunt,
quanto major ipse largitor? Et certe quae in hac
terrena vita dederit Deus, aut dum vivimus nos deserunt,
aut a nobis morte deseruntur. At vero ipse
Deus aeterna possessio semper praesens nunquam
deserit possidentem. Sint ergo casta vota fidelium,
vilescat temporale bonum, et veniat aeternum. Inhaereat

Deo anima pia in eum oratione suspensa, et
per spirituales amplexus ei connexa desideret illud
quod secum ipse largitur. Quantum est quod nobis
exhibebit Deus, si seipsum nobis nolit exhibere? Si
ergo bona suppetunt saeculi, sit misericordiae faciendae
materies: si defuerint, sit patientiae fidelis occasio.
Tali enim devotione etiam in omni loco Deo
gratiae aguntur, quia qui ubique est praesens, ubique
agnoscit laudatorem suum, etiam cum ore quiescente,
et tacente lingua, secreto cordis affectu fidelis
ei anima benedicit, cum agit in silentio quod canitur
in psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia
quae intra me sunt nomini sancto ejus [(Psal. CII, 1)]
.
Quisquis ergo supplicaturus et gratias acturus Deo,
locum sanctum et aptum requiris, interiora tua

munda, et omni inde mala cupiditate depulsa, praepara
tibi in cordis tui pace secretum, volens in
templo orare. In te ora, et ita age semper, ut templum
Dei sis. Ibi enim Deus exaudit, ubi habitat.
21.
Vere dignum et justum est, aequum et salutare
nos tibi semper et ubique gratias agere. Subjungit ad
quem dirigat orationem dicendo: Domine, sancte
Pater omnipotens, aeterne Deus, et per quem eamdem
orationem dirigat addendo: Per Christum Dominum
nostrum. Quod ergo dicit, Domine, refertur ad creaturae
subjectionem, de quo et in psalmo canitur: Quoniam omnia serviunt tibi
[(Psal. XV, 1)]
. Et alibi: Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum
meorum non eges.
Quid est enim bonorum meorum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.