PL 119, col. 33

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

nisi a te datorum? quomodo eget aliquo bono, a quo
omne bonum datur? Ideo verus est Dominus, qui
servo suo non indiget. Et quo servo indiget? Quod
vero adjungit sancte Pater, refertur vel specialiter
ad unigeniti Filii generationem, in qua coaeternus et
coaequalis Patri, de qua etiam Propheta ait: Generationem
ejus quis enarrabit? [(Isa. XXXV, 8)]
vel generaliter
ad omnium filiorum Dei adoptionem, cujus
tanta est gratia, ut cum haberet unicum, noluerit
illum esse unum, sed ut fratres haberet, adoptavit
illos qui cum illo possiderent vitam aeternam, pro
quibus ipse eisdem verbis Patri supplicans ait: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti
mihi
[(Joan. XVII, 11)]
. Haec ergo vox, ut dicatur Deo Pater sancte,
et propria est unici Filii per naturam,

et communis omnium adoptione filiorum per gratiam,
per quam etiam concessit ut orantes dicant: Pater noster, qui es in coelis
[(Matth. VI, 9)]
, qui vere
omnipotens et aeternus est Deus, omnipotens scilicet
virtute, qua omnia condidit et continet et regit, veraciter
Scriptura dicit, quia tibi impossibile nihil est.
22.
[(ID. ibid.)] Qui tamen si compos est, ut nunquam
suae rationis instituta convellat. Ipsius est
etiam vera aeternitas, cui quod est esse perpetuum
est, qui initio carens, sicut nullum finem, ita nullam
recipit mutabilitatem. Tota autem oratio et gratiarum
actio, quam semper et ubique debemus, dirigitur
et offertur Deo Patri per Christum Dominum
nostrum, tanquam per mediatorem et conciliatorem
Dei et hominum, de quo Apostolus ait: Unus enim

Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Jesus
Christus, qui dedit semetipsum redemptionem pro
omnibus [(I Tim. II, 5)]
, qui cum in natura deitatis
sit unum cum Patre, suscipiendo naturam nostram,
factus est nobis mediator ad Patrem. Ideo enim
mediator Dei et hominum, quia Deus cum Patre,
quia homo cum hominibus, non mediator homo
praeter deitatem, non mediator Deus praeter humanitatem.
Divinitas sine humanitate non est mediatrix,
humanitas sine divinitate non est mediatrix.
Sed inter solam divinitatem et humanitatem
solam, mediatrix est humana divinitas, et divina
humanitas Christi, qui etiam semetipsum obtulit in
passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus,
secundum formam servi. Hanc enim obtulit, in hac

oblatus est, quia secundum hanc mediator est. In
hac sacerdos, in hac sacrificium. Per ipsum ergo et
petitiones et laudes suas offert Ecclesia Deo Patri,
sciens per eum solum se posse accipere quod postulat,
per eum solum placere posse quod laudat,
sicut in Evangelio promittit dicens: Amen,
amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine
meo, dabit vobis [(Joan. XVI, 23)]
. Haec est
enim mediationis gratia per quam exauditur Ecclesia,
secundum quam et Apostolus exhortatur
dicens: Per ipsum ergo offeramus hostiam
laudis semper Deo [(Hebr. XIII, 15)]
, id est fructum
labiorum confitentium nomini ejus. Idem namque
mediator Dei et hominum Deus super nos homo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.