PL 119, col. 34
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
propter nos per humanitatem interpellat pro nobis
apud Patrem, per divinitatem exaudit et praestat
cum Patre, sicut ipse testatur dicens: Quia ego ad
Patrem vado, et quodcunque petieritis in nomine meo
hoc faciam, ut clarificetur Pater in Filio [(Joan. XIV,
12)]
. De qua mediatione et advocatione etiam beatus
Joannes apostolus ait: Advocatum habemus apud
Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio
pro peccatis nostris [(I Joan. II, 2)]
, quia qui per humanitatem
interpellat pro nobis apud Patrem, idem
per divinitatem propitiatur nobis cum Patre. Orat
itaque sacerdos pro Ecclesia, orat Ecclesia pro sacerdote,
sicut orat Apostolus pro plebe, orat plebs pro
Apostolo, qui dicit: Orantes simul et pro nobis, ut
Deus aperiat nobis ostium verbi [(Coloss. IV, 3)]
.
Et pro Petro orat Ecclesia cum esset in vinculis,
quomodo et Petrus pro Ecclesia, quia omnia
pro invicem membra orant. Caput pro omnibus interpellat,
de quo scriptum est: Qui et est ad dexteram
Dei, aui etiam interpellat pro nobis [(Rom. VIII, 34)]
.
23.
[(GREG. lib. XXII Moral., n. 42.)] Unigenito
enim Filio pro homine interpellare est apud coaeter
num Patrem seipsum hominem demonstrare, eique
pro humana natura rogasse, est eamdem naturam in
divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat
igitur pro nobis Dominus non voce, sed miseratione,
quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo
servavit: qui quoniam hoc quod moriendo in sepulcro
posuit, resurgendo super angelos elevavit; recte
sacerdos adjungit et dicit:
24.
Per quem majestatem tuam laudant angeli.
Haec est enim ineffabilis gloria Salvatoris et mediatoris
nostri, qui, ut Apostolus ait, purgationem
peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in
excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius
prae illis nomen haereditavit [(Heb. I, 3)]
. Cujus
nominis altitudinem alibi exponens dicit: Propter
quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen
quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne
genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum [(Phil. II, 9)]
,
quatenus per eumdem mediatorem
laudet, adoret et contremiscat majestatem Dei Patris
non solum Ecclesia hominum in terris, sed etiam
Ecclesia angelorum in coelis.
25.
[(AUG., serm. CCCXL, n. 11.)] Sic enim Ecclesia
tota et una accipienda est, non solum ex ea parte
qua peregrinatur in terris a solis ortu usque ad occasum
laudans nomen Domini, et post captivitatem
vetustatis cantans canticum novum; verum etiam ex
illa quae in coelis semper ex quo condita est cohaesit
Deo, nec ullum malum sui casus experta est. Haec in
sanctis angelis beata persistit, et suae parti peregrinanti
sicut oportet opitulatur, quia utraque una erit
consortio aeternitatis, et nunc vera est vinculo charitatis.
Haec ergo quae peregrinatur in terris, sanguine
Mediatoris nullum habentis peccatum, ab omni est
peccato redempta, . . . ejus non est. Si Deus pro nobis,
quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed
pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom. VIII, 32)]
. Non