PL 119, col. 35

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

enim pro angelis mortuus est Christus; sed ideo
etiam pro angelis fit ipsa redemptio hominum, quoniam
cum ipso redimus in gratiam post inimicitias
quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt,
et ex ipsa hominum redemptione, ruinae illius
angelicae damna reparantur. Propter hoc ait Apostolus, instaurari omnia in Christo, quae in coelis sunt
et quae in terris
[(Eph. I, 10)]
. In ipso instaurantur,
quippe quae in coelis sunt, cum id quod inde in angelis
lapsum est, hominibus redditur. Instaurantur
autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui
praedestinati sunt in aeternam vitam, a corruptionis
vetustate renovantur, ac sic per illud singulare sacrificium,
in quo mediator est immolatus, pacificantur
coelestia cum terrestribus, et terrestria cum

coelestibus, quoniam sicut Apostolus dicit: In ipso
complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum
reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem
crucis ejus sive quae in terris sunt, sive quae in coelis [(Col. I, 22)]
.
De ipso namque et alibi idem Apostolus
ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae [(Ib., vers. 18)]
.
Et iterum: Et estis in illo repleti, qui est caput omnis
principatus et potestatis [(Col. II, 10)]
. Omnes ergo
qui ab initio saeculi fuerunt justi, caput Christum
habent. Illum enim venturum esse crediderunt,
quem nos venisse jam credimus, et in ejus fide et
ipsi sanati sunt, in cujus et nos, ut esset ipse totius
caput civitatis Jerusalem omnibus connumeratis
fidelibus ab initio usque in finem, adjunctis etiam
legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat una civitas

sub uno rege, et una quaedam provincia sub
uno imperatore, felix in perpetua pace ac salute,
laudans Dominum sine fine beato fine. Istorum vero
trium ordinum spirituum, id est angelorum, dominationum,
potestatum, qui divinam majestatem laudare,
adorare, et tremere dicuntur, talis est differentia.
26.
[(GREG., hom. 34 in Evang., n. 8 et seq.)] Quod
angeli, qui Latine nuntii interpretantur, ex ipso nomine
officium suum nobis indicant, quia videlicet a
Deo missi, voluntatem ejus hominibus nuntiant,
sicut legimus in Veteri Testamento missos angelos
ad Abraham, ad Loth, ad Jacob, ad Moysen, ad
Josue, ad Daniel et Tobiam, et in Novo frequenter,
unde et per Psalmistam dicitur: Benedicite Domino

angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad
audiendum vocem sermonis ejus [(Psal. CII, 29)]
. Et
iterum: Qui facit angelos suos spiritus [(Psal. CIII, 4)]
,
ac si aperte dicat, qui eos quos semper habet spiritus,
etiam cum voluerit angelos, id est nuntios facit.
Dominationes autem vocantur et angelorum
agmina, quae mira potentia praeeminent, eo quod eis
caetera ad obediendum subjecta sint. Potestates etiam
vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo ordine
perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae
sint, quorum potestate refrenantur, ne corda
hominum tantum tentare praevaleant, quantum volunt.
Hi ergo tam beati et sublimes in coelestibus spiritus
per Christum Dominum nostrum majestatem Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.