PL 119, col. 36

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

laudant, sicut ad eos gratulando dicitur in psalmo: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli ejus, laudate eum virtutes
ejus
[(Psal. CXLVIII, 1)]
. De quibus et Deus in libro Job
loquitur dicens: Quando facta sunt sidera, laudaverunt
me omnes angeli mei voce magna [(Job XXXVIII, 7)]
.
Adorant quoque eamdem divinam majestatem, sicut
in hymno confessionis Esdrae ad ipsum Deum
dicitur: Tu ipse, Domine Deus, qui fecisti coelum,
coelum coeli et universa quae in eo sunt, et tu vivificas
omnia haec, et exercitus coeli te adorant [(II Esd. IX, 6)]
.
Tremunt etiam sicut per figuram de eis in libro Job
dicitur: Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad
nutum ejus [(Job XXVI, 10)]
.
27.
[(ID., lib. XVII Mor., n. 44.)] Quia ipse quoque

virtutes coelestium quae Deum sine cessatione
conspiciunt, in ipsa sua contemplatione contremiscunt.
Sed iisdem timor ne eis poenalis sit, non timoris
est, sed admirationis. Cum igitur in coelestibus
tanta sit devotio laudantium, veneratio adorantium,
tremor admirantium, consideret haec homo, cui
dictum est: Quid superbit terra? et audiat Apostolum
monentem: Cum metu et timore et tremore vestram
ipsorum salutem operamini [(Phil. II, 12)]
. Sequitur
sacerdos in Dei laudibus, et dicit:
28.
Coeli coelorumque virtutes ac beata Seraphim
socia exsultatione concelebrant. Subauditur hoc quod
jam supradictum est, majestatem tuam. Hanc namque
non solum, ut praemissum est, angeli, dominationes,
et potestates laudant, adorant, tremunt;

sed etiam coeli, et coelorum virtutes, et Seraphim
concelebrant, id est in commune celebrant, concordi
devotione et communi gaudio laudant. Nam
celebritas est conventus populi in laude, et celebrata
dicimus in celebri, id est in frequentissimo conventu
acta. Celebrat itaque et concelebrat majestatem Dei
beatus ille populus angelorum, de cujus inenarrabili
multitudine scriptum est: Millia millium
ministrabant ei, et decies centena millia assistebant
ei [(Dan. VII, 10)]
, quia adest illis semper vultus praesens
Dei, dicente Domino in Evangelio: Angeli eorum
in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis
est [(Matth. XVIII, 10)]
. Qui dum sine defectu conspicitur
et amatur, amatur et laudatur, electorum civium
mera laetitia agitur, vicissim de se omnes in

suo conventu gratulantur. Ipsa est enim domus Dei
aeterna, de qua in Psalmis canitur: Beati qui habitant
in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te [(Psal. LXXXIII, 5)]
.
Et iterum: Sicut laetantium omnium
habitatio est in te [(Psal. LXXXVI, 7)]
. Ideo hic
bene dicitur, quia majestatem Dei socia, id est juncta
exsultatione concelebrant, quoniam, ut jam dictum
est, sine intermissione laudantes vicissim de
illo, et de se in illo laetantur, sicut de ipsis Seraphim
manifeste in Isaia legitur, quia volabant alter ad
alterum, et dicebant, Sanctus, sanctus, sanctus, etc. [(Isa. VI, 3)] .
29.
[(AUG.)] Merito enim laudant cui ministrant, et
assistunt, et dant gloriam in excelsis Deo, quia illi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.