PL 119, col. 37

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

debent quod sunt, illi debent quod vivunt, illi debent
quod juste vivunt, illi debent quod beate vivunt,
ne putemus hominem solum pertinere ad gratiam
Dei. Quid erat angelus antequam fieret? quid est
angelus si deserat qui creavit? Hunc ergo omnium
creatorem laudant et concelebrant coeli, sicut eum
laudant sol et luna, omnes stellae et lumen. Unde in
psalmo dicitur: Laudate eum sol et luna; laudate eum
omnes stellae et lumen. Laudate eum coeli coelorum, et
aquae omnes quae super coelos sunt laudent nomen Domini [(Psal. CXLVIII, 3)]
.
30.
[(AUG.)] In hymno quoque trium puerorum ad
laudem Dei elementa omnia provocantur, non quod
elementa muta habeant sensum laudandi; sed quia
cuncta bene cogitata laudem pariant, et impletur

cor consideratione creaturae ad eructandum hymnum
Creatori. Et quia longum fuit in ista gratiarum
actione totos angelorum ordines, qui in Scripturis novem
inveniuntur, sigillatim ponere; post coelos ponuntur
Virtutes, quo nomine omnes coelestes spiritus
nonnunquam generaliter appellari solent, ut
est illud in psalmo: Verbo Domini coeli firmati sunt,
et spiritu oris omnis virtus eorum [(Psal. XXXI, 6)]
. Et
iterum: Dominus virtutum ipse est rex gloriae [(Psal.
XXIII, 10)]
. Tamen proprie in ordinibus angelorum Virtutes
illi spiritus vocantur, per quos signa et miracula
frequentius fiunt. Ad ultimum ponuntur seraphim,
qui est summus ordo angelicorum spirituum; et vere
beata, quae ex singulari propinquitate conditoris sui
incomparabili ardent amore. Unde et Seraphim ardentes

vel incendentes interpretantur: quia quo
subtilius claritatem divinitatis aspiciunt, eo validius
in ejus amore flammescunt.
31.
[(VIGIL.)] Sciendum quoque quod cherubim et
seraphim per m litteram prolata, juxta proprietatem
linguae Hebraeae, masculini sunt generis et pluralis
numeri tantum. Si autem per n litteram dicantur,
sicut in psalmis et hymnis, et in praesenti gratiarum
actione ponitur, Graeca declinatione in neutrale
genus mutantur, velut cum dicimus lucida sidera,
speciosa nemora, jucunda littora: sic et beata seraphin
neutrali genere et plurali numero accipimus.
Illud autem attentissime cognoscendum, quod ante
ita sancti angeli et caeterae coelorum virtutes majestatem

Dei Patris laudare, tremere, et communi exsultatione
concelebrare dicuntur per Christum Dominum
nostrum, tanquam haec venerationis et glorificationis
obsequia soli Deo Patri deferant, non
etiam Filio et Spiritui sancto. Certissima enim fide
tenere et scire debemus, quia totius sanctae Trinitatis.
Patris et Filii et Spiritus sancti, sicut una est
divinitas et individua majestas, ita ei in omnibus
aequalis honor et individua glorificatio debetur; nec
ullo modo aut Pater sine Filio, aut Filius sine Patre
et Spiritu sancto aut laudari, aut adorari, aut ullo
divini cultus obsequio honorari potest.
32.
[(VIGIL.)] Nulla enim est in Trinitate distantia;
sed sive quis Patrem adoret, ibi est Filius et Spiritus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.