PL 119, col. 38

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

sanctus. Sive Filio et Spiritu sancto supplicet, ibidem
sine dubio et Pater invenitur, quia dum Patrem aut
Filium invocas, totam Deitatis unitatem, totam amplecteris
Trinitatem. Si enim vere et fideliter creditur,
quia Pater in Filio et Filius in Patre est, sicut
Isaias ad eumdem Filium loquitur dicens: In te est
Deus, et non est Deus praeter te [(Isa. XLV, 14)]
. Et in
Evangelio: Ego, inquit, in Patre et Pater in me est [(Joan. X, 38)]
,
nulli dubium, quod similiter ut Patri
etiam Filio, qui in eodem Patre consubstantialiter
manet, a nobis sacrificium immoletur. Cum enim ita
in se invicem, ut separari nequeant manent, quod
uni exhibueris, utrisque exhibitum crede. Denique
Filius ait: Qui me vidit vidit et Patrem. Ego et Pater
unum sumus [(Joan. XIV, 9)]
, sic visio Filii Patris est

contemplatio, Patris honorificentia sive gloria, dicente
eodem Filio, ut omnes honorificent Filium,
sicut honorificant Patrem.
33.
[(AUG.)] Quid si inveniuntur qui Patrem honorificant,
et non honorificant Filium? Non potest,
inquit, fieri. Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem qui misit illum; sed ne forte Patrem
quidem honorifices tanquam majorem, Filium vero
tanquam minorem, corrigit te ipse Filius et revocat
te dicens, ut omnes honorificent Filium non inferius,
sed sicut honorificant Patrem. Quidquid ergo mandatis
coelestibus obsequendo divinitati exhibemus, sive
in sacrificiorum ritu, sive in supplicatione precum,
sive in alio quolibet munificentiae genere et Patri et
Filio aequaliter debetur, ac si nullum venerationis

honorem privatim possidet Pater, qui non ad Filii
et Spiritus sancti pertineat dignitatem. Nam si sacramentum
regenerationis baptisma ad eos aequaliter
pertinet, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti beata illa secundae nativitatis gratia celebratur;
nulli dubium quod et mysteriorum sacrificia
communi dignitatis honore Pater et Filius et Spiritus
sanctus possidet, quia inseparabili Deitatis unitate
Trinitas ipsa connexa est. Ut autem ad solum Patrem
oratio dirigatur, id apostoli sancti, sancto per eos
ordinante Spiritu, sanxerunt, ut qui multorum deorum
errores unius Dei praedicatione nitebantur
evellere, sub Trinitatis sacramento uni personae in
sacrificiorum ritu supplicandum esse decernerent,
ne qui unum Deum, ob falsorum deorum exstirpandos

errores, praedicabant, in pluralem divinitatis numerum
incidisse arguerentur ab his qui ineffabile Patris
et Spiritus sancti mysterium ignorabant. Rectissime
ergo constitutum est, ut quia Pater et Filius et Spiritus
sanctus unius Deitatis, unius naturae, unius
aequalitatis, unius denique potestatis exsistunt, una
ex eis persona propter unitatis mysterium retinendum
in sacrificio invocarentur. Nec alia debuit, nisi
quae prima est, in qua caeterae duae naturaliter manentes
exsistunt. Quod vero per Filium invocamus,
cum ad eum dicimus: Per Jesum Christum Filium
tuum, hic, ut supra jam dictum est, ex ea parte percipitur,
qua pro nobis sacerdotis officio functus est,
Tunc cum Deo Patri immaculatam suae carnis hostiam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.