PL 119, col. 54
De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
devincti ab inferni claustris educti sunt, et per eumdem
etiam omnes credentes a peccatorum vinculis
et de lacu miseriae et de luto faecis eripiuntur.
62.
Item, quod hic dicitur mysterium fidei, et in
illis verbis Domini quibus mysterium corporis et
sanguinis sui tradidit, non legitur, videtur de alio
loco Evangelii sumptum esse, ubi, secundum Joannem,
de hoc eodem sacramento quibusdam discipulis
non credentibus loquens ait: Verba quae ego
locutus sum vobis, Spiritus et vita sunt, sed sunt quidam
ex vobis qui non credunt [(Joan. VI, 64, 65)]
.
Ostendit enim se magnum dixisse mysterium, cum
ait: Verba quae ego locutus sum, Spiritus et vita
sunt. Cum autem adjungit: Sed sunt quidam ex vobis
qui non credunt, ostendit illud mysterium non esse
nisi fidei et fidelium, qui illa verba fideliter audiunt;
et ideo eis spiritus et vita sunt: quia eos spiritaliter
intellecta vivificant [(AUG., lib. I de peccat. Meritis
et Remis., c. 24)] . Aut certe haec verba de Apostolo
sumpta sunt, ubi ait: Habentes mysterium fidei in
conscientia pura [(I Tim. III, 9)]
, quia sicut sacramentum
sanctae Trinitatis, ita et sacramentum Dominicae
passionis et mortis, quod illa oblatione frequentatur
aequaliter necessarium ad salutem, aequaliter in conscientia
pura est sumendum ac retinendum. Quod
etiam in baptismate celebratur, docente eodem Apostolo
ac dicente: Quicunque enim baptizati sumus in
Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Totum
ergo quod in hac oblatione Dominici corporis et
sanguinis agitur, mysterium est: aliud enim videtur,
aliud intelligitur: quod videtur speciem habet corporalem,
quod intelligitur fructum habet spiritualem.
Sciendum vero quod eumdem calicem Domini sanguinis
juxta observantiam Ecclesiae catholicae ab
apostolis traditam, nisi mistum aqua offerri non licet,
quia vinum fuit redemptionis nostrae mysterium,
cum ait: Non bibam a modo de hoc genimine vitis [(Marc. XIV, 25)]
,
et de latere ejus quod lancea transfixum
est, aquaque cum sanguine egressa vinum de
vera carnis ejus vite cum aqua expressum ostendit.
Haec sunt enim sacramenta Ecclesiae, sine quibus ad
vitam quae vere vita est non intratur. Ille sanguis in remissionem
fusus est peccatorum, aqua illa salutare
temperat poculum: haec et lavacrum praestat et potum.
63.
Hoc totum Dominicae oblationis mysterium
quanta pietate et amore agendum est et accipiendum
sit, commendat nobis ipse Dominus dicendo: Haec
quotiescunque feceritis, in mei memoriam facietis [(Luc. XXII, 19)]
.
Quod exponens Apostolus ait: Quoties
enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis,
mortem Domini annuntiabitis, donec veniat [(I
Cor. XI, 26)]
. Illius ergo panis et calicis oblatio mortis
Christi est commemoratio, et annuntiatio, quae non
tam verbis quam mysteriis ipsis agitur, per quae
nostris mentibus mors illa pretiosa, altius et fortius
commendatur. Quid est enim mortis Christi commemoratio,
nisi charitatis ejus commendatio, quam
nobis beatus evangelista Joannes commendans, ait: Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat a hoc