PL 119, col. 71

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

et in Evangelio ad beatam Mariam angelus dicit: Et
regni ejus non erit finis [(Luc. I, 33)]
.
89.
Hac oratione expleta, commiscens sacerdos
Dominicam oblationem, ut calix Domini totam plenitudinem
contineat sacramenti, tanquam per ejusdem
mysterii copulationem imprecatur Ecclesiae pacem,
dicens: Pax Domini sit semper vobiscum, cui
tantum bonum Ecclesia imprecatur, respondens: Et
cum spiritu tuo. [(AUG., serm. 227.)]
Quid est autem
pax Domini, nisi pax Christi? Pax autem Christi
finem temporis non habet, et ipsa est omnis piae
actionis intentionisque perfectio. Propter hanc pacem
in eum credimus et speramus, et amore ipsius,
quantum donat, accendimur: propter hanc denique
omnem tribulationem fortiter toleramus, ut in ea

feliciter sine tribulatione regnemus. Vera enim pax
unitatem facit, quoniam qui adhaeret Domino unus
spiritus est. Imprecata igitur pace, incipiens a sacerdote,
dat sibi mutuo omnis Ecclesia osculum
pacis, ut, omnibus vera pace unitis, fiat in eis locus
Dei, sicut dicitur in psalmo: Et factus est in pace
locus ejus [(Psal. LXXV. 13)]
. Et impleatur in Ecclesia
quod alibi Psalmista dicens: Deus in loco sancto suo,
Deus inhabitare facit unanimes in domo [(Psal. LXVII,
17)]
. [(VIGIL.)] Et hoc utique ex traditione apostolica
servat Ecclesia, cui frequenter ab ejusdem apostolis
dicitur: Salutate invicem in osculo sancto [(Rom. XVI,
16)]
, id est osculo vero, osculo pacifico, osculo columbino,
non ficto et subdolo, quali usus est Joab
ad occidendum Amasiam, quali Judas ad tradendum

Salvatorem, quali utuntur hi qui loquuntur pacem
cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
Illi ergo osculo sancto salutant invicem qui non diligunt
verbis nec lingua, sed opere et veritate.
90.
Inter haec omnia cantatur ab omnibus, et
cantando oratur dicentibus: Agnus Dei, qui tollis
peccata mundi, etc. [(AUG.)] Nullus enim tollit peccata,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.