PL 119, col. 435
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
quasdam verborum obscuritates, a vobis uti elucidarentur,
mittendas proposui; deinde praestare visum
est ut etiam hanc epistolam dirigere debuissem; quae
si a vobis dignanter 4 accepta fuerit, exoptabili
me affectum munere gratulabor. Sed semel pudoris
transgressus limitem, etiam hoc postulo ut quosdam
librorum vestrorum mihi hic posito commodetis.
Quanquam multo sit minus libros quam amicitiam
flagitare. Sunt autem hi. Tullii de rhetorica
liber; quem quidem habeo, sed in plerisque mendosum.
Quare cum codice isthic reperto illum contuli;
et quem certiorem putabam, mendosiorem inveni.
Item ejusdem auctoris de rhetorica tres libri in disputatione
ac dialogo de Oratore. Quos vos habere arbitror,
propterea quod in brevi voluminum vestrorum
post commemorationem libri ad Herennium,
interpositis quibusdam aliis, scriptum reperi: Ciceronis
de rhetorica. Item: Explanatio in libros Ciceronis.
Praeterea: A Gellii noctium Atticarum. Sed et