PL 119, col. 436

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

alii plures in praedicto brevi: quos, si Deus apud vos
mihi gratiam dederit, istis remissis accipiens describendos
mihi, dum hic sum, avidissime curare cupio.
Exonerate, quaeso, verecundiam meam, quae supplico
facientes; meque rimantem amaras litterarum
radices, earum jam jucundissimis explete fructibus:
illo vestro facundissimo eloquio incitate; quae si
meruero, tantorum beneficiorum gratia, quoad vixero,
semper mihi habebitur. Nam quae vos eorum
merito sit remuneratio secutura non opus est dicere.
Plurima scribenda in alia mens suggessit; sed vestrum
ingenium meis ineptiis ultra remorari non
debui, quod scio vel exterioribus occupatum utilitatibus,
vel circa intimas et abditas philosophiae rationes
intentum.
5 EPISTOLA II. AD EUMDEM.

Desiderantissimo praeceptori Eginhardo Lupus.
Molestissimo nuntio de excessu venerabilis vestrae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.