PL 119, col. 451
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
siquidem puerilia jam deposui. Tenet animum causarum
amor utilium, ad quae deprehendenda plurimum
me adjuvari optime de nobis meriti Adalgi germani
nostri confiteor instantia, cujus nomine hujus etiam
epistolae vestibulum illustravi.
EPISTOLA VII. AD EUMDEM.
Aequumne fuisse putas, cum te mearum rerum
fidissimum fecissem custodem, si me tuarum exsortem
diu manere paterer? Caeterum quanta me tui cura
possideat, nedum tu, nemo dubitaverit, si sospitatem
nobis et quam animo praecipio facultatem Deus
suffecerit. Namque quod scripsi non eo te modo quo
disposueras apud me nunc posse studere, cum ad
me veneris, et nostra quae litteris comprehendi non
possunt cognoveris, tua comprobabit prudentia.
Quanquam, si nulla mei status provenerit, satius est
ut apprime sis et in Virgiliana lectione, ut optime
potes, proficias. Abundabis enim otio, meaque prona in
te diligentia, quam temetipso uteris magistro non tam
fructuose quam laboriose proficias. Deo enim largiente
et possum et 26 adesse tibi incredibiliter
cupio. Feci autem litteras ad Anduinum et Ebrorum
de tua reversione, quam visitationis adumbravi vocabulo.
Verum deliberatio nostra, postquam veneris,
manendum redeundumne tibi sit, facile inveniet.
Praesentiam tamen tuam Kalendis Julii absque ulla
retractatione mihi exhibe, quam differri maximum
non sinit quod impendet negotium. Bene vale.
EPISTOLA VIII. AD ADALGARDUM.
Singulariter uniceque dilecto Adalgardo Lupus in
Domino salutem.
Obsecutus voluntati tuae, quanquam gravate, litteras
has ipse formavi; quae si breviores quam voluisses,
ut erunt, fuerint, tibi debebis imputare; quia
me inextricabiliter implicitum duo uno tempore
eodemque angustissimo munera extorsisti. Sed ne
diu te morer, in talibus intelligendum reor quod Priscianus
ait, in aliis vero rarissime, non absolute
quibuslibet verbis, sed unde illi sermo erat, anomalis.
Namque quod alia penultimam primae vel secundae
personae producant Servius auctor est, qui in eo
versu ubi Virgilius sistolen fecit his verbis:
Egerimus nosti et nimium meminisse necesse est,
VIRG. Aeneid. lib. VI.
R, inquit, metri necessitate corripuit. Item Juvencus:
Ne sanctum canibus dederitis, neve velitis,
licet quidam praeteritum perfectum subjunctivi et
futurum differre scribant. Rarissime autem id fieri
in aliis anomalis, propter voluerimus, ritis, ederimus, 27
ritis, et si qua sunt caetera hujusmodi, ut mea
fert opinio, expressit, quorum penultimas incunctanter
producimus. Doceberis per e penultimam dicendum
ipse Priscianus astruit, qui sicut in activo, sic