PL 119, col. 452
Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
etiam in passivo praesentis temporis declinationem
dicit docere aliorum temporum de linationem absque
perfecto et his qui ex eo nascuntur, quae fit, inquit, secundum unamquamque ex tribus conjugationibus.
Ergo sicut praesens tertiae conjugationis passivum
ab activo fit, interposita r, i tamen, ut ipse vigilanter
admonuit, in e mutata, hoc est, legeris, non legiris,
eodem modo, quia docebo, servat deductionem
tertiae conjugationis docebaris, i activi convertit
in e. Multa ex hac et priore quaestione dici posse
intelligo. Sed epistolaris brevitas ea me reticere
compellit. Habeo vero tibi plurimas gratias quod in
Macrobio corrigendo fraternum adhibuisti laborem.
Quanquam librum, cujus mihi ex eadem folium direxisti,
praeoptarem videre. Est revera venerabilis
et exactissimae diligentiae. Nec minus tibi gratulor
pro commento Boetii. Nescio tamen adhuc an totum
id contineatur, aut si tuum sit, aut si cum alio id
contuleris. Hinc autem te castigatum in perpetuum
velim, ut nihil mihi unquam aut scribas aut dicas
ambiguum, quod tamen ipse compertum habeas,
et in morem oraculorum Apollinis sententiam tuam
aliqua obliquitate confundas. Siquidem neque utrum
liber Tusculanarum nobis esset scriptus, neque
quid Agio ageret, neque quos libros inveneris, neque,
quod me satis sollicitat, utrum hoc secessu
emolumentum sis aliquod assecutus, expressisti.
Caeterum exercitus et alii more tuo agunt; 28
nec his novi aliquid accidit, nisi quod interventu
Bosonii et Frosm. et librum recepi, et in societatem
obnitentibus omnibus sum admissus. Bene
vale.
EPISTOLA IX. AD LEOT.
Lupus abbas dilecto suo Leot. salutem.
Molimina hostium nostrorum, quae litteris nostris
ex integro cognoscere concupisti, tam numero, tam
callida tamque tumentia exstiterunt ut si plene
exponerentur, libri magnitudinem vindicarent. Unde
factum est ut hac vice scriptori parcerem; tibi autem
et quibusque benivolis beneficii divini seriem
non quidem denegarem, sed in aliud tempus commodius,
ut credo, differrem. Exitum tamen non tacui,
propter quem et mihi et omnibus mei studiosis
ingentes Deo sunt gratiae et habendae et referendae.
Guichardo, si cognoscendae veritatis desiderio opus
nostrum expetit, arbitror non negandum. Cavendum
tamen prudenter ne dum praetendit discendi desiderium,
nocendi aditum subdola mente rimetur. Bene
vale.
29 EPISTOLA X. AD MARCWARDUM.
Litterarum vestrarum non aliam quam fuit esse
decebat sententiam, cum olim tantus nos charitatis
fervor affecerit ut ejus refrigerandi ne parva quidem
remanere posset suspicio. Res quam secreto parvitati