PL 119, col. 665

Collectaneum de tribus quaestionibus (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne · Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

appellari hominis et dare animam suam redemptionem
pro multis, quando formam servi accepit, ut pro
mundo sanguinem funderet. Et non dixit, dare animam
suam redemptionem pro omnibus, sed pro multis,
id est, pro his qui credere voluerint. » Item
Hieronymus edisserens illud psalmi (XLIII): Vendidisti
populum tuum sine pretio: « Usque nunc, inquit, de se
locuti 273 sunt martyres, nunc de Judaeorum populo
dicunt, quibus dictum est: In peccatis vestris
venditi estis; et ideo sine pretio, quia non est effusus
Agni sanguis pro eis. »
Sanctus Gregorius papa in Moralibus [(Lib. IV, c.
11)] , exponens locum illum, non computetur in diebus
anni [(Job XIII)]
, eumdem sensum asserit his verbis.
« Annum praedicationem supernae gratiae non inconvenienter

accipimus: quia sicut in anno congestis
diebus tempus perficitur, ita in superna gratia
virtutum multiplex vita completur. Potest per annum
etiam multitudo intelligi redemptorum: quia
sicut ex dierum multitudine annus ducitur, ita ex
collectione bonorum omnium illa electorum innumerabilis
universitas expletur. »
Nec mirandum duo clarissima lumina doctorum,
beatum Augustinum et Hieronymum, et post illos
Gregorium et Bedam, in hoc sensu inveniri, cum
eorum doctrina ex evangelica pendeat auctoritate.
In qua quidem apud Matthaeum sic invenitur: Bibite
ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus Novi
Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem
peccatorum [(Matth. XXVI)]
. Apud Marcum autem:
Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis
fundetur
[(Marc. XIV)]
. Apud Lucam vero: Hic est calix
Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro
vobis fundetur. Unde concordantes Lucae, cum rem
divinam agimus, in prece, hic est calix sanguinis mei
Novi et aeterni Testamenti mysterium fidei qui
pro vobis, concinentes autem Matthaeo et Marco
addimus, pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Lupus Waldoni suo salutem
Amicos honestis certare officiis, seque invicem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.