PL 119, col. 666
Collectaneum de tribus quaestionibus (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne · Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
Joannes tamen Constantinopolitanus episcopus
explanans locum illum Epistolae ad Hebraeos [(Hebr. II)] ,
qualiter gratia Dei pro 274 omnibus
gustaverit mortem: « Non pro fidelibus tantum, inquit,
sed pro mundo universo, et ipse quidem pro
omnibus mortuus est. Quid autem si non omnes
credunt? Ille quod suum erat implevit. » Verum
hanc intelligentiam divinis non roboravit eloquiis.
Faustus etiam quidam, ex abbate Lerinensi Regensis
Galliae episcopus, de his rebus, hoc est de praedestinatione
et libero arbitrio et sanguinis Christi
redemptione, longe diversa superioribus praecellentissimis
auctoribus scripsit. Sed intelligentius inspecta
divinorum eloquiorum integritas errandi occasionem
penitus abstulit, et reverentissimus papa
Gelasius cum septuaginta episcopis viris eruditissimis
statuens qui scriptores essent vel non essent recipiendi,
post approbationem Augustini et amplissimas
laudes Hieronymi, memoratum Faustum ab
auctoritate his verbis removit: Opuscula Fausti
Regensis Galli apocrypha. Nos igitur incorruptum
sanctarum Scripturarum sequentes intellectum, et
apostolicae sedis gravitatem suspicientes, quid
aliud dicamus nisi: Taceat Faustus et similiter sentientes;
loquantur cum suis consortibus Hieronymus
et Augustinus. Scilicet illius proverbii recordantes: Conticescant ranae dum coelum tonat.
Atque ut hunc
nostrum laborem fructuosum caeteris relinquamus
illud semper memoria tenendum de reprobis monemus: Qui elongant se a te, peribunt;
de electis
vero: In omni gente qui timet Deum, et facit voluntatem
ejus, acceptus est illi. Et ut ab illis Dei gratia
separati, istis eadem Dei gratia sociemur, assiduis
precibus communiter implorandum. Nam qui parvulis
regeneratis, moxque vita excedentibus, ineffabili
pietate beatitudinem largitur, etiam eorum saluti
benigne prospexit quibus perfecte in se sperare donavit.
velle sinceris praevenire obsequiis, inter praecipua
humanae vitae negotia non immerito deputatur. Quippe