PL 119, col. 671
Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
praefati Constantii regis fultam praesidio, persecutam
exsiliis, carceribus, et variis afflictionum modis
primum Athanasium, deinde omnes non suae partis
episcopos declarasset, paucis interjectis, sexti anni,
si quae forte fuissent, res memorabiles notaturus, Maximinus,
inquit, Treverorum episcopus clarus habebatur.
CAPUT III.
Hic si quis inspiciat insaniam Ariani principis tum
quam maxime efferbuisse facile intelligit persecutionibus,
quae vulgo veris importabantur praesulibus,
sanctum quoque Maximinum alacriter participatum,
ac violatae fidei non declinasse modo contagia, sed
etiam assertorum ejus perversis ac violentis molitionibus
obviasse. Nec adeo fuerat operosum eas celeriter
penitusque subvertere, nisi merito exsecrabilis
impietatis miserabiliter excaecati illius nefarii sceleris
vel inventores vel defensores lumen rationis
nequaquam admittere consensissent. Nam quis unquam,
quaeso, de consubstantialitate Patris et Filii
vel per quietem sit ausus dubitare, nisi qui illam
evidentissimam Dei sententiam surda praeterierit
aure: Ego et Pater unum sumus? [(Joan. X.)] Unum
enim dixit, tantum se profecto volens 279 intelligi
quantus Pater esse cognoscitur. Scilicet mysterium
baptismatis in nomine Patris et suo ac sancti Spiritus
non aliter tradi jussisset fidelibus, nisi aeque ut
Patri sanctoque Spiritui, sibi quoque voluisset deferri.
Verum quis illos ferret non minus stultos quam
impios? Denique cum ipse Filius dicat, Ut omnes honorificent
Filium sicut honorificant Patrem [(Joan. V)]
,
in tantam imperitissimi homines proruperant
audaciam ut minorem Patre Filium esse contenderent.
Hi callidis argumentorum commentis sua nitebantur
astruere. Contra per Athanasium, atque
Maximinum caeterosque propugnatores ac duces clarissimos
apostolicae doctrinae semper superabat auctoritas.
Laboriose mendacium exquisitis ornabatur
sententiis. Per se satis decora, simplex veritas eminebat.
Postremo potestas humana fortissimis bellatoribus
turbulentum minaxque bellum conflaverat.
Divina majestas animum, vires, arma, quibus illi
vincerent, ministrabat.
CAPUT IV.
Ex his quae praemisimus beati Hieronymi verbis,
etsi pauca sint, tamen satis Maximini sanctitas poterit