PL 119, col. 677
Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne
ecclesiae, nomine Gosberto, ad sepulcri penetralia
intromissus, ibi se confestim lucis commercium reperisse
miratus est. Poterat beatissimus Petrus caeco
summa facilitate quod petebatur praestare, verum
gloriam miraculi transferre ad Maximinum maluit,
ut meritorum ejus evidenter cunctis panderet qualitatem.
CAPUT XI.
Praeterea in crypta ubi ossa venerandi pontificis
condita fuerant interjectu temporis aqua in latitudinem
unius cubiti excrevit; dictuque mirabile, ita sepulcrum
omne suo ambitu cinxit, ut tamen ab ejus
crepidine absistens, non parvum intuentibus stuporem
injiceret. Igitur venerabiles episcopi Hildulphus,
Clemens atque Gosbertus, convenientes in unum, et
quod evenerat, diligenter examinantes, transferenda
beati viri ossa ex memorata crypta, et in loco ubi
nunc sunt sita judicavere ponenda. Quod quoniam
ex divina voluntate decreverant procedens exitus indicavit.
His, ut opinor, non inconvenienter adjicitur
quod quaedam femina, Franca natione, domique
nobilis, Rodoara vocabulo, cui tibiam atque pedem
humor noxius arefecerat, ad memoriam beati viri
accessit; ibique preces magna cum obstinatione
continuans, ita ut a suis ad desperationem obtinendae
sanitatis impulsa ut inde recederet moneretur, 287
diu desideratam sanitatem stupentibus
cunctis recuperavit.
CAPUT XII.
Jam vero illud quam est mirabile quod Carolo
principi obtigit? Namque is cum longa febrium
vexaretur molestia, et cibi potusque fastidio vitae
periculum incurrisset, ei beatus Maximinus capienti
somnum apparuit, utque se ad suam abeuntem sequeretur
memoriam demonstravit. Exspergefactus
Carolus satellitem qui sibi forte assidebat percontatur
si viderit beatum Maximinum, qui secum paulo
ante contulisset sermonem. Illo vero negante, Modo,
inquit, foras egreditur, atque imperavit ut se continuo
sequerer, apud ejus tumulum salutis compos
futurus. Ita illo lectica deportatum et in soporem
resolutum sanctus Maximinus iterum alloquitur,
seque pro illo Domini postulasse clementiam ostendit,
illum vero ne se ultra dedat vitiis admonet.
Mox igitur ut evigilavit Carolus, exsurrexit; et pro
votis promissis in sacrarium secessit, sibique offerendos
cibos poposcit; qui triginta diebus proximis,