PL 119, col. 678

Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

sumendorum alimentorum sibi possibilitate sublata,
vix vitam solius aquae haustu retinuerit. Escis itaque
sumptis, amissas redire vires persensit; hujusque
non immemor beneficii, coenobium sancti
Maximini praediis auxit: quorum unum Patriosala,
aliud Witmari ecclesia, tertium Comiciacus vocatur.
Sancto autem Petro Andaclanam obtulit
villam.
288
CAPUT XIII.
Apud saepedictam memoriam etiam duae feminae,
quarum altera Weltrudis, altera dicebatur Elithildis,
olim manuum atque pedum debilitate inutiles,
interventu gloriosissimi confessoris communia receperunt
officia. Vir quidam oriundus Friso, cui nomen

Albo fuit, se suamque substantiam beato Maximino
donavit. Quo facto, cum fratrum utilitatibus
desudaret, necesse fuit ut negotiandi gratia transmarinam
peteret regionem. Ita classi sex navium
sociatus, ingressus est mare. In altum autem cum
processissent, tempestas repente oborta easdem sex
naves quassavit, ac undae tumentes protinus solutas
involverunt. Hoc Albo deprehensus necessitatis articulo,
nautas hortatus est ut secum sancti Maximini
suffragium implorarent. Quibus, ut par erat, id submisse
agentibus, Albo virum instar solis splendentem
et supra mare non infusis pedibus ambulantem
subito aspexit: qui fiduciam confitenti resumere
iubens, cum formidinem voce pepulit, tum etiam
sua praesentia tranquillitatem reduxit. Sic facti reduces,

auctori tam manifestae salutis Deo sanctoque
Maximino laudes cum summa exsultatione fuderunt.
Maxima sunt et Deo, qui per servos suos operatur,
digna miracula, atque celebri praeconio ad posteros
transmittenda. Verum illud scrupulosius est considerandum,
quod praeter tantam ubertatem virtutum,
perinde quasi speciali gratia, fugandorum
daemonum potestas beato Maximino permissa est.
Quod ex consequentibus facile apparebit. Dixerint
hinc melius alii, quos vitae sinceritas coelestium fecit
conscios 289 arcanorum. Caeterum meae tenuitati
videtur hunc virum ea causa illud privilegium meruisse
quod dum communem ageret vitam, ab his
praecipue fuerit vitiis alienus quibus apostatae spiritus
elegerunt inconvertibiliter mancipari, superbia

videlicet et invidia, aequumque visum fuisse divino
consilio ut qui superbiam humilitate dejecerit, invidiamque
charitate contriverit, dominium possideat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.