PL 119, col. 780
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
Explicit epistola ab apostolica sede ad imperatorem
Michaelem per Rhadoaldum, et Zachariam episcopos
missa.
[(Anno 860.)] V. AD PHOTIUM. Reservat totam causam Photii in adventum legatorum; estque epistola prima ad Photium per Rhadoaldum et Zachariam episcopos Constantinopolim declinata. [Apud Mansi, ibid., col. 168.]
Omnis utilitas et profectus animarum catholica
fide munitur et dilectione Evangelii tuetur:
quae omnes intra se conclusos salvat et extra se
positos suos non existimat. Unde directionis vestrae
sumptis apicibus laetificati sumus, quia vos catholicum
in eis cognovimus. Nam ibi prudentiae vestrae
utilitatem intelleximus, ideoque multas gratias Deo
omnipotenti retulimus, quia vestrum scire de catholico
fonte manare experti sumus. Sed rectum
vos ordinem minime continuisse doluimus: eo quod
non per gradus Ecclesiae ductus ad tantum honorem
de laici [ edit. Rom. laicali] habitu vos prosiluistis,
cum oporteret vestram prudentiam ita canonice
vixisse in clericali ordine, ut nihil extra canonica
instituta agentes, tempore congruo, ascensu legitimo
constituereris Ecclesiae pastor. Vos itaque hoc permittentes
[praemittentes], contra statuta Patrum
egisse manifestum existit. Nam Sardicense concilium
per omnia tantae temeritatis praesumptionem
vetuit
[(can. 13)]
, pariter et sanctorum pontificum
Romanae sedis, Coelestini doctoris egregii, Leonis
sanctissimi, cujus laus in quarta synodo clara existit:
seu Gelasii doctrina, et meritis aeque beatissimi,
horum videlicet instituta, hoc prohibuerunt, ut talis
ordinatio fieri non praesumeretur. Quapropter
vestrae consecrationi consentire modo non possumus,
donec nostri, qui a nobis Constantinopolim sunt
directi, revertantur, qualiter per eos cognoscamus
vestrae observationis actus, et ecclesiasticae utilitatis
constantiam, et quo studio circa catholicae fidei defensionem
vosmet exerceatis. Et tunc, si dignum
fuerit, ut tantae sedis praesulem, ceu convenit,
honorabimus, et fraterna dilectione amplectemur.
Data mense Septembrio, die 25, indict. IX.
[(Anno 860.)] VI. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI CONSTITUTOS. De Ingeltrude, Bosonis comitis uxore fugitiva; ut illam excommunicent, si ad virum redire contemnat. [Apud Mansi, ibid., col. 326.]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo
ac sanctissimo et confratri nostro HINCMARO
archiepiscopo, et omnibus archiepiscopis seu
episcopis in regno Caroli constitutis.
Canonica auctoritas hoc omni in loco praedicare
non cessat, ut populus divino cultui mancipatus irreprehensibilis
existat: quo enim mediante fieri
melius potuerit, quam illorum sollicitudine, qui pastorum