PL 119, col. 781

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

loco curam Dominici gregis susceperunt?
Quapropter vestram commonemus fraternitatem,
imo et sanctitatem, ut vestram dioecesim non sinatis
pollui fornicariis. Ecce jampridem direximus vobis
de uxore Bosonis comitis, quae relicto viro fugit, ut
eam revocare fecissetis viro suo, sed quod occasione
mergente minime factum conspicimus; unde
forsan vos negligentes, nos judicare possumus.
Quapropter praecipimus vobis auctoritate apostolica
fulti, quatenus eam faciatis reverti ad proprium virum,
concessa sibi negligentia, qua in eum deliquit;
et si vobis inobediens contempserit repedare, corpore
et sanguine Domini nostri Jesu Christi, et societate
omnium fidelium citius tam illam, quam
caeteros qui ejus facinori favere videbuntur, excommunicare

festinetis, ut domus Dei talibus rectoribus
dirigatur, quales catholicus ordo delegisse
cognoscitur. Optamus sanctitatem vestram in Christo
bene valere.
[(Anno 860.)] VII. AD CAROLUM REGEM. Monet eum diligenter procurare ut Lotharius Ingeltrudem uxorem adulteram Bosonis comitis regno suo ejiciat; et ad virum suum redire compellat. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, CAROLO
glorioso regi spiritali filio nostro.
Vestram regiam dignitatem concedet de pietatis
fonte justitiae discretionem haurire. Nemo itaque

justius operari debet, quam cui commissa videtur
legum ordinabilitas. Ecce etenim reges regibus suadere
[favere] solent. Sed convenit, ut his quae ratio
docet justitiae, invicem alternent: quae autem improbitas,
vicaria vice subtrahere non cessent. Unde
vestram exhortamur regiam magnitudinem, uti corrigatis
Lotharium regem, nepotem vestrum, ne tantum
piaculum permittat manere in regno suo: hoc
est non consentiat fugitivam uxorem Bosonis comitis
tandiu remanere, ut non reddatur viro suo, remissa
quidem negligentia, quam ei fecit. Caeterum vos
etiam monere volumus, ut si in vestro regno contigerit
devenire, similiter peragatis; quoniam jussimus
omnibus archiepiscopis seu episcopis regni vestri,
ut eam, indulta sibi culpa, si noluerit reverti ad

supradictum virum suum, excommunicent a corpore
et sanguine Domini nostri Jesu Christi, et
societate omnium fidelium; quoniam condecet, ut
in regno vestro tantum malum non oriatur, et si
ortum fuerit, citius exstinguatur. Adeo ut omnes
consentientes malo ipsius, supradicta excommunicatione
nodamus [nectamus]. Optamus excellentiam
vestram in Christo bene valere.
VIII. ACTA CONCILII ROMANI ANNI DCCCLXI.
De Joanne Ravennate archiepiscopo.
(Vide Patrologiae tom. CVI, col. 787, appendice ad
pontificale Agne.
[(Anno 861.)] IX. AD HUNTFRIDUM MORIENSEM EPISCOPUM. Fragmentum.-- In persecutionibus episcopus Ecclesiam suam non deserat. [Mansi, ibid. ]
Sciscitaris itaque per Guldagarium presbyterum,
utrum cum a Nortmannis de episcopio depellaris,
debeas de caetero in monasterio conversari. In quo
scias, charissime frater, quod si perniciosum est
proretam in tranquillitate navim deserere, quanto
magis in fluctibus. Ubi non dicimus, quod persecutorum
non fugiamus, maxime paganorum, insidias,
cum ad tempus saeviunt, et ob multitudinem delictorum
nostrorum nocendi facultatem divinitus assequuntur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.