PL 119, col. 789
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
quem vos ut depositum habetis, immoderate exarsistis:
in cujus depositione, nisi prius veracissime
illius cognoverimus transgressionem, vel culpam,
inter depositos illum non numeramus neque damnamus,
quia valde cavendum est ne sine causa innocens
damnetur; et sicut illum in pristino honore
mansurum, si ei damnationis crimina non comprobantur,
sancta Romana retinet Ecclesia, sic vos,
qui incaute et contra paternas traditiones promoti
estis, in patriarchatus ordine non recipit; et neque
ante justam damnationem Ignatii patriarchae in ordine
sacerdotali vobis [forte, vos, H.] manere consentit.
Quod non ideo vestra arbitretur dilectio
contra vos invidiae causa, aut exosos vos habendo
id agere, atque incongrue contra vestram ordinationem
exardescere; sed ducti zelo paternae traditionis
volentes sanctam Constantinopolitanam Ecclesiam,
quae pro sui stabilitate atque firmitate censura sanctorum
Patrum ad hanc sanctam Romanam Ecclesiam
solito more percurrit, sine macula, sine reprehensione,
aut aliqua transgressione illaesam
consistere, et ea, quae ecclesiasticis regulis obviant,
resecare: et maxime hoc, quod omni auctoritate
canonice [canonica] revincitur, et tali consecrationi
contraitur, quod jam per longam consuetudinem
quasi regulariter actum defenditis, omnimodis amputare.
A qua (quia vos sicut nos diligimus) per
increpationem paterni affectus providentiam vestram
procul dubio volumus revocare, imitantes Apostolum
dicentem: Filium quem diligit pater, flagellando
castigat et corripit [(Hebr. XII)]
.
De consuetudinibus quidem, quas nobis opponere
visi estis, scribentes per diversas ecclesias, diversas
esse consuetudines, si illis canonica non obsistit
auctoritas, pro qua eis obviare debeamus, nil judicamus,
vel eis resistimus: tamen cavere volumus
ne haec vestra consuetudo quae omnium sanctorum
Patrum promulgatione convincitur, ut ex laico non
subito ordinetur episcopus, vires accipiat; aut in
vestra ecclesia magis pullulet, operam dare minime
cessamus. Quam etiam nostra apostolica tantum
abigit censura, quantum hanc temere recognoscit
praesumptam.
De missis siquidem nostris, quos petitos in servitio
beati Petri principis apostolorum pro utilitate
sanctae Constantinopolitanae Ecclesiae contra depositores
imaginum, vel alias necessitates ingruentes,
necnon et pro causa solummodo depositionis saepefati
viri Ignatii inquirenda, illas in partes direximus,
silendum non est: qui cum eis, sicut dicunt per centum
dierum spatia, omnium, nisi suorum alloquendi
facultas fuisset denegata, ut apostolicae sedis missi
non digne suscepti sunt, atque, ut decuerat, retenti.
Quod non pro alia gestum putamus re, nisi ut inquirendi
locum de depositione praefati viri non invenirent;
quia ceu in apostolica nostra insertum fuit
epistola, quae nescimus cujus illusione (sicut in synodo
a vobis missa reperimus) fraudata exstitit,
non illius promotionem, aut ingressionem, sed tantummodo