PL 119, col. 788

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

tandem superatus ad sacerdotalem ab omni
populo et clero divinitus est dignitatem electus, et a
catechumeno per singulos gradus ecclesiasticos proficiscens [melius, proficiens, II.],
octavo die ab omni
catholicorum, divina annuente clementia, consensu
est consecratus episcopus. Attendat igitur prudentiae
vestrae dilectio, et intimo cordis prospiciat oculo,
si debentur ea, quae per miraculorum signa fidelibus
proveniunt, his aequari, quae proprio tantum libitu
ad dignitatis gloriam percipiendam peraguntur: et
sic ad auctoritatis vestrae excusationem praefatos
assumite viros. Ecce propter necessitatem et inopiam
clericorum Nectarius; ecce propter ecclesiastica
dogmata, et haereticorum expugnationem, qui venerandas
deponere imagines praesumpserunt, Tarasius;

ecce per miraculorum signa Ambrosius ad regendas
Ecclesias promoti sunt. De vobis autem, quibus perplures
auctoritates conciliorum, atque decreta sanctissimorum
pontificum resistunt, quid aliud est
sentiendum, nisi inopinatam a vobis consuetudinem
adolevisse credendum? Et secundum sanctorum Patrum
sententiam non solum quia ex laicali ordine
contra canonicas auctoritates ad regendam Constantinopolitanam
Ecclesiam subito transvolastis, sed
etiam quia vivente viro, et incolumi persistente
(videlicet religiosissimo Ignatio patriarcha) cathedram
illius (scilicet Constantinopolitanam Ecclesiam)
ut moechus subripuistis, et invadere praesumpsistis:
postponentes illud, quod scriptum est: Quod tibi
non vis fieri, alii ne feceris [(Matth. VII)]
: et ideo

vestrae consecrationi aequitatis libramina tenentes,
assensum praebere (quia enormiter et contra sanctorum
Patrum institutiones peracta est) minime
praesumimus. Quod vero dicitis neque Sardicense
concilium, neque decretalia vos habere sanctorum
pontificum, vel recipere, non facile nobis facultas
credendi tribuitur: maxime cum Sardicense concilium,
quod penes vos in vestris regionibus actum
est, et omnis Ecclesia recipit, qua ratione convenerat,
ut hoc sancta Constantinopolitana Ecclesia abjiceret,
et, ut dignum est, non retineret?
Decretalia autem, quae a sanctis pontificibus
primae sedis Romanae Ecclesiae sunt instituta, cujus
auctoritate, atque sanctione omnes synodi, et sancta
concilia roborantur, et stabilitatem sumunt, cur vos

non habere vel observare dicitis? nisi quia vestrae
ordinationi contradicunt, et ex laico subito ad culmen
patriarchatus transvolare resistunt? contra illud
apostolicum: Nemini cito manum imposueris [(I Tim.
V)]
. Quod si ea non habetis, de neglectu atque incuria
estis arguendi; si habetis, et non observatis,
de temeritate estis corripiendi et increpandi. Quod
violenter vos ad sacerdotalem dignitatem promotos
asseveratis atque protestamini, vestrae consecrationis
tempore non ita esse declaratur. Qui postquam in
patriarchatus throno stabiliti estis, non ut pater in
filiis blandus, sed ut immitem in depositione archiepiscoporum
et episcoporum per severitatem vos
demonstrastis, et in damnatione innocentis Ignatii,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.