PL 119, col. 787
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
ne iterum talis proveniat necessitas, magis magisque
cavendum: quia omne quod ab aliis reprehendi
poterit, convenientius ac decentius videtur existere,
si antequam fomes reprehensionis accrescat, emendationis
cura succedat [pro, succidat, II.].
De Tarasii siquidem promotione, qui similiter ex
laicali coetu ad patriarchatus extemplo culmen promotus
est, quam et vos quasi in auctoritatem vestrae
defensionis assumere vultis, si sanctam, quae apud
vos tempore sanctissimi viri domini [domni] Adriani
papae celebrata est, synodum diligentius scrutati
fueritis, atque attentius intenderitis, invenietis quid
in ea idem sanctissimus vir consultus decreverit; et
quod, dum ejus consecrationis reprehenderet actus,
et moerorem se pro tam praesumptiva factione nimirum
[nimium] sustinere profiteretur. Dicit enim:
Quod nisi in erigendis imaginibus ferventius contra
illarum depositores, atque conculcatores, ut verus
miles Christi resisteres, nequaquam vestrae consecrationi
assensum praeberemus, aut in ordine patriarchatus
vestram dilectionem susciperemus: quae
tantum declaratur inordinate promota, quantum
comprobatur contra apostolica decreta enormiter
praesumpta. Beatissimum quoque Ambrosium [ de S.
Ambr. Paul. in ejus Vita ], clarissimam et splendidissimam
lucernam Ecclesiae, qui ex catechumeno,
divino praesagio ad episcopalem per continuos gradus
promotus est dignitatem, cur nobis pro vestro
tutamine opponitis, et ad vestram illicitam promotionem
antefertis? qui non instinctu hominum, sed
divina vocatione, per miraculorum prodigia electus
est! Nam eum in infantiae cunis sub nutricis cura
dormiens sollicite verteretur, aperto ecce ore examen
apum subito adfuit, quod faciem ejus, et ora
complevit, ita ut ingrediendi [ingrediendi, atque
egrediendi] vices frequentarent. Quod pater eum
matre, vel filia deambulans, ne abigerentur ab ancilla,
quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibebat.
Sollicita enim erat, ne infanti nocerent;
exspectabant tamen patrio affectu quo fine illud
miraculum clauderetur. At illae post aliquandiu volitantes
in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt,
ut humanis oculis minime viderentur: quo facto
territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid
magni erit.
Post haec vero adultus puer liberalibus artibus
imbutus Mediolanum perrexit, ubi Auxentius Arianorum
episcopus cathedram non regendam sed dilaniandam
tenebat episcopalem. Quo defuncto, dum
ad electionem episcopi popularis fieret in Ecclesia
conglobatio, ecce quidam infans acclamabat, dicens
Ambrosium episcopum: ad quam vocem et omnis
illa conventio similiter acclamabat Ambrosium episcopum.
Quod non humanis id fieri credendum est
voluntatibus, sed divinis, ad salvationem et ereptionem
fidelium de adversarii nostri faucibus, qui tanquam
leo rugiens, quaerit quem devoret
[(II Petr. V)]
,
inspirationibus. Qui dum se multis ac variis voluisset
occultare argumentis, et a tanto honore delitescere,