PL 119, col. 786

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

parvitatem omnipotentis Dei misericordia connumerare
dignatus est: pro quibus tantum consistimus
pavidi, quantum consideramus in aeterno examine
pro omnibus et prae omnibus, qui Christi censentur
nomine, rationem reddituri. Et quia universitas
credentium ab hac sancta Romana Ecclesia, quae
caput omnium est ecclesiarum, doctrinam exquirit,
integritatem fidei deposcit, criminum solutionem
qui digni sunt, et gratia Dei redempti exorant:
oportet nos, quibus commissa est, sollicitos esse, et
ad speculationem Dominici gregis tantum ferventius
anhelare, quantum hunc avidi [edit Rom., avidi
lupi] ad dilaniandum hinc inde patenti ore [patentia
ora] exquirunt: quod et audiendo cognoscimus, et
experiendo comprobamus. Et quos per corporalem

ob longinqua terrarum spatia, aut tumentes marinos
fluctus, nequimus visitare praesentiam: saltem
series apicum quasi viva voce declarent, ut nec a
nobis silentii exquiratur culpa, nec audituris de
ignorantia excusandi tribuatur facultas: quia et
illud a nobis cavendum est, quod per Prophetam
dicitur: Canes muti non valentes latrare [(Isa. LIX)]
.
Nam et Apostolus ait: Insta opportune, importune [(II Tim. IV)]
.
Constat enim sanctam Romanam Ecclesiam
per beatum Petrum principem apostolorum,
qui Dominico ore primatum ecclesiarum suscipere
promeruit, omnium ecclesiarum caput esse, et ab
ea rectitudinem, atque ordinem in cunctis utilitatibus,
et ecclesiasticis institutionibus, quas secundum
canonicas et synodicas, sanctorumque Patrum sanctiones

inviolabiliter atque irrefragabiliter retineret,
exquirere, ac sectari. Et ideo consequens est ut,
quod ab hujus sedis rectoribus plena auctoritate
sancitur, nullius consuetudinis praepediente occasione
proprias tantum sequendo voluntates, removeatur,
sed firmius atque inconcusse teneatur.
Nam in hoc quo noster apostolatus vestram prudentiam
commonuit, quia ex laicali ordine sine canonica
approbatione ad patriarchatus dignitatem subito
transcendere contra Patrum promulgationes non
recusastis, sed temere atque impudenter ad tanti
honoris culmen accedere praesumpsistis, assumentes
vobis quasi a sanctissimo viro Nectario occasionem,
quem sancta secunda synodus non ob aliud ad sacerdotalem
eligere, atque ordinare ex laicali ordine

voluit dignitatem, nisi quia magnae necessitatis contritione
anxiabatur, eo quod in sancta Constantinopolitana
Ecclesia, nullus clericorum inveniri poterat,
qui pessimae haereseos nimbosa caligine non fuerit
impeditus: et ob hoc ne diu jam dicta Ecclesia sub
destitutione pastoris quasi viduata maneret, praedictum
Nectarium expugnatorem haereticorum, et
defensorem, atque gubernatorem ecclesiarum ad
ecclesiasticam curam et dignitatem sacerdotalem
jam dicta secunda synodus elegit; sed ut hoc
iterum fieret non confirmavit, neque sanxit, aut
instituit. Et ideo licet contra Patrum, atque canonicas
institutiones, quod per necessitatis fieri eventus
comprobatur, non in auctoritate tenendum est; sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.