PL 119, col. 785

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

patriarchae sacerdotii recuperatione, et Photii pervasoris
expulsione eadem sentiatis, apostolica auctoritate
vobis injungimus atque jubemus. Et ut hujus
praesulatus nostri paginam in cunctis parochiis vestris
ad omnium faciatis notitiam pervenire, atque de hac
re juxta apostolicae sedis definitionem praedicare
curetis aliis, ipsisque similiter incommutabiliter
teneatis paterno more praecipimus. Quid praeterea,
fratres charissimi, et filii dilectissimi, eidem imperatori
Graecorum, et universae generaliter sanctae
Constantinopolitanae Ecclesiae super hujuscemodi
praevaricationibus, et de his, pro quibus nuper illas
in partes nostros cum apostolicis epistolis direxeramus
missos (sicut omnibus vobis manifestum est)
respondendo nostri apostolatus remandat auctoritas,

omnium vestrorum sanctitati satisfaciendo in subsequentibus
relegi jubemus. Data mense Martio die
18, indict. X.
[(Anno 862.)] XII. AD PHOTIUM. Diluit argumenta Photii, qui exemplo Ambrosii, Nectarii et Tarasii se merito ex laicorum gradu ad episcopalem dignitatem pervenisse affirmabat, eumque tum quod laicus esset, tum quod Ignatius adhuc viveret, injuste ad eum dignitatis gradum conscendisse demonstrat. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, prudentissimo
viro PHOTIO.
Postquam beato Petro principi apostolorum Dominus,

ac Redemptor noster Jesus Christus ex utero
Virginis pro nostra redemptione, ut erat verus
Deus ante saecula, verus homo in fine saeculorum
apparere dignatus est, ligandi atque solvendi in
coelo et in terra potestatem tribuit, et januas regni
coelestis reserandas concessit. supra soliditatem
fidei suam sanctam dignatus est stabilire Ecclesiam,
secundum illius veridicam vocem dicentis: Amen
dico tibi, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt
adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum: et
quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in
coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum
et in coelis [(Matth. XVI)]
. Ad quam promissionem
sanctae apostolicae institutionis caemento coeperunt

hujus fundamenta ex pretiosis succrescere
lapidibus et, annuente divina clementia, per studium
structorum, et apostolicae auctoritatis sollicitudinem
usque ad culmen insolubiliter perducta perpetualiter
mansura sine sinistrae aurae impulsu consistere:
cujus primatum (sicut omnibus orthodoxis manifestum
est viris, et ut in superioribus praemodicum
declaratum est) beatus Petrus princeps apostolorum,
et janitor regni coelestis merito promeruit. Post
quem et hujus vicarii sincerissime Deo famulantes,
carentes nebularum densitatibus, quae recto ab itinere
impedire assolent, dignius perceperunt, et in
cura regiminis quam pro dominicis ovibus susceperant,
sollicite permanserunt. Inter quos et nostram

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.