PL 119, col. 784

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

nobis, et universae Ecclesiae nostrae omnimodis habetur
contrarium: quia contra sacros canones qui
absque verissima probatione neminem damnari, nec
alterum prius in ejus loco subrogari praecipiunt,
Ignatium patriarcham damnarunt. Et iterum, cum
dicente Domino: Non sit discipulus super magistrum,
neque servus super dominum suum [(Matth. X)]
, memoratus
antistes Ignatius a sibi subjectis, et ministris
sui ordinis, proprii gradus sustinuit praejudicium:
et contra doctore egregio Paulo dilecto discipulo
suo Timotheo praecipiente, ut nemini cito manus
imponeret; et Non neophytum, inquit, ut in superbiam
elatus in judicium incidat diaboli [(I Tim. III)]
;
Photium subito ex laicali militia tractum indiscrete
ordinare praesumpserunt episcopum. Quae causa contra

ordinem divinum nequiter acta, valde nostro
apostolatui, et universae (ut dictum est) Ecclesiae
nostrae omnimodis manet contraria. Unde generaliter
agnoscat omnis Ecclesia sanctorum, quia nec
nostra fuit conscientia, nec jussio, nec voluntas,
super Photii subrogatione, vel Ignatii patriarchae
depositione: et super hujuscemodi praevaricationibus
omnium vestrorum sanctitati satisfaciendo verissime
denuntiamus; quia post verissimam nostri
examinis deliberationem, nec Photium recipimus,
nec Ignatium patriarcham damnamus, nec jussimus,
nec consensimus, nec ratam hujuscemodi
ordinationem, vel indiscretam depositionem manere
judicamus, neque firmam absque justae definitionis
libramine ullo modo consentiemus, nec Ignatium

videlicet patriarcham inter depositos reputamus,
neque reputabimus; sed nec Photium in episcopali
ordine annumeramus nec annumerabimus.
Igitur, dilectissimi fratres, sanctitati vestrae, qui
catholicas Alexandrinorum, Antiochenorum, vel
Hierosolymorum gubernatis Ecclesias, seu cunctis
orientalibus metropolitis atque episcopis, luce clarius
expressiusque significamus, quoniam sedes
apostolica nullo pacto venerabilem Ignatium patriarcham
dignitatis propriae privilegio nudari tam
improvide patitur; sed magis repulso a sanctae
catholicae et apostolicae sacro Ecclesiae viscere pervasore
conjugis, ut ita dixerimus, viri viventis,
scelestissimo videlicet Photio, sanctissimum patriarcham
Ignatium in sui sacerdotii dignitate manere,

sicut olim decreverit; iterum quoque canonico ac
legali examine judicat et decernit. Et ut vos hujus
sedis privilegium rite servantes, pari reiigione catholici,
pari etiam nobiscum super venerabilis Ignatii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.