PL 119, col. 794

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

excerpta, quibus intellectus ipsius epistolae continebatur,
aliud pro alio, ignoramus, quis temerarius
coram vestro imperiali conspectu legendo percurrere
vel interpretari praesumpsit, quam si coram
vestrae majestatis praesentia scrutari jusseritis, in
aliquibus eam mutatam atque fraudatam locis reperietis.
Nos autem volentes, clementissime triumphator,
excellentiam vestram ab omni labefactionis crimine
illaesam consistere, et per diuturna tempora tranquillissimam
imperii vestri sublimitatem in Dei
sincerissime manere servitio, ut spiritalis pater
spiritalem filium commonentes, et ea, quae Deo
placabilia sunt apostolicis adhortationibus adimplenda
commonentes: et sicut vestri soliti sunt praedecessores,

qui in culmine imperiali consistebant, hanc
sanctam Romanam Ecclesiam pleno devotionis venerari
affectu, ita et vos apostolicis perficere oraculis
obsecramus, quia ea quae in praesenti negotio
ecclesiasticis procuravimus sancire institutionibus,
non invidiae causa, vel aliqua dolositate peregimus,
sed volentes vestram imperialem dignitatem,
et sanctam Constantinopolitanam Ecclesiam illaesam
servare, et ab omni reprehensione, ducti ferventissimo
zelo charitatis custodire, sicut in epistolae
serie ad vos missae reperitur, Deum timentes
ordinare decrevimus, et cuncta observanda praeoptamus.
Omnipotens autem Deus, qui vos ad reprimendas
multarum gentium feritates in imperiali culmine

eligere dignatus est; piissimum imperium vestrum
ad statum et defensionem sanctae suae Ecclesiae per
multa annorum conservet curricula, et sospite vita
semper vos ea, quae illi sunt placita, vobis velle
concedat: quatenus ut in praesenti vobis saeculo
feliciter imperandi potestatem tribuit, in futuro pro
bonis actibus, et justitiae observantia, quae sub
vestro libramime ponderari debetur, praemia aeternae
felicitatis habere permittat. Data mense Mart. die
19, indict. IX.
XIV. SUPPLEMENTUM CONCILII ROMANI ANNI DCCCLXII.[Apud Mansi, ibid. ]
I.-- De Joanne archiepiscopo Ravennate.
Joannem archiepiscopum Ravennatem, quem pro

quibusdam necessitatibus ecclesiasticis et diversis
praesumptionibus ad synodum convocavimus; et quia
a Nandeciso Polensi episcopo nostro praesulatui
contra eum libello porrecto, pessimo haereseos errore
irretitus dicitur, et viva voce profertur, venire distulit
atque contempsit, et pro illato crimine purificare
se noluit; secundum sanctionem decimi noni capituli
Carthaginensis concilii, sacrarum missarum
solemniis, corpore etiam et sanguine Domini nostri
Jesu Christi separamus, atque in praesenti synodo
excommunicamus, usque dum in nostra praesentia
veniens hic Romae purificationis ipsius videamus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.